Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1deſtruitur etiam hic impetus per principium commune, ne aliquid ſit
fruſtrà.
Theorema 71.
Linea motus ſurſum determinatur à potentia motrice; probatur, quia hæc
determinat impetum productum in manu vel in organo;
hic verò im­
petum, quem producit in mobili ſursùm projecto; patet, quia nulla eſt
alia cauſa applicata.
Theorema 72.
Tandem duo impetus violentus, ſcilicet, & innatus ad æqualitatem perue­
nirent, ſi vel vnus gradus violenti eſſet æqualis perfectionis cum innato;
cum
enim detrahatur ſemper pars aliquota alicuius totius, tandem perueni­
tur ad vltimam;
igitur ſint 100. gradus impetus violenti, quorum quili­
bet ſit æqualis impetui innato;
certè cum temporibus æqualibus æqua­
lis gradus impetus deſtruatur;
accipiatur illud tempus, in quo deſtrui­
tur vnus, haud dubiè 100. æqualibus temporibus deſtruentur omnes 100.
igitur 99. inſtantibus deſtruentur 99. gradus;
igitur ſupereſt vnus; igitur
duo illi impetus perueniunt tandem ad æqualitatem.
Theorema 73.
Vbi vterque perueniſſet ad æqualitatem, non eſſet potior ratio cur mobile mo­
ueretur ſursùm quàm deorſum inſtanti ſequenti;
probatur, quia tàm gra­
dus impetus innati exigit motum deorſum quàm gradus impetus vio­
lenti ſursùm; igitur neuter habebit motum per Th.133.l.
1.
Theorema 74.
Hinc ipſo inſtanti, quo eſſet æqualitas, eſſet adhuc motus; quia inſtanti
immediatè antecedenti erant duo gradus impetus violenti, & vnus in­
nati; igitur duo illi præualent pro inſtanti ſequenti, in quo eſt æqua­
litas.
Theorema 75.
Itaque quieſceret mobile ipſo ſtatim inſtanti, quod inſtanti æqualitatis ſuc­
cedit; patet, quia neuter impetus pro illo inſtanti præualere poſſet per
Th. 73.
Theorema 76.
Igitur inſtanti quietis nullus eſſet ampliùs impetus violentus; cum enim
ſingulis inſtantibus deſtruatur vnus gradus, v. g inſtanti illo, quod ſe­
quitur poſt inſtans æqualitatis, deſtruitur ille gradus, qui ſupereſt;
nec
poteſt vel plùs, vel minùs deſtrui;
pugnant enim pro rata; quod certè
cuiquam fortè paradoxor videbitur, ſcilicet nullum tune eſſe motum
propter pugnam, cum tamen nulla eſt amplius pugna.
Theorema 77.
Quies illa duraret tantùm vno inſtanti, probatur, quia cum inſtanti quie­
tis ſit tantùm impetus innatus per Th. 76. certè non impeditur quomi­
nus habeat motum pro inſtanti ſequenti, quem reuerà exigit;
igitur pro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index