Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Table of figures

< >
[Figure 151]
[Figure 152]
[Figure 153]
[Figure 154]
[Figure 155]
[Figure 156]
[Figure 157]
[Figure 158]
[Figure 159]
[Figure 160]
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
[Figure 167]
[Figure 168]
[Figure 169]
[Figure 170]
[Figure 171]
[Figure 172]
[Figure 173]
[Figure 174]
[Figure 175]
[Figure 176]
[Figure 177]
[Figure 178]
[Figure 179]
[Figure 180]
< >
page |< < of 524 > >|
1
Ex datis corporum motibus ſub initio, datur uniformis motus
centri communis gravitatis, ut & motus ſpatii quod una cum hoc
centro movetur uniformiter in directum, nec non corporum mo­
tus initiales reſpectu hujus ſpatii.
Motus autem ſubſequentes
(per Legum Corollarium quintum, & Theorema noviſſimum)
perinde fiunt in hoc ſpatio, ac ſi ſpatium ipſum una cum commu­
ni illo gravitatis centro quieſceret, & corpora non traherent ſe
mutuo, ſed a corpore tertio ſito in centro illo traherentur.
Cor­
poris igitur alterutrius in hoc ſpatio mobili, de loco dato, ſecun­
dum datam rectam, data cum velocitate exeuntis, & vi centripeta
ad centrum illud tendente correpti, determinandus eſt motus per
Problema nonum & viceſimum ſextum: & habebitur ſimul mo­
tus corporis alterius e regione.
Cum hoc motu componendus
eſt uniformis ille Syſtematis ſpatii & corporum in eo gyrantium
motus progreſſivus ſupra inventus, & habebitur motus abſolutus
corporum in ſpatio immobili. Q.E.I.
LIBER
PRIMUS.
PROPOSITIO LXIV. PROBLEMA XL.
Viribus quibus Corpora ſe mutuo trahunt creſcentibus in ſimplici ra­
tione diſtantiarum a centris: requiruntur Motus plurium Cor­
porum inter ſe.
Ponantur primo corpora duo T& Lcommune habentia gravi­
tatis centrum D.Deſcribent hæc (per Corollarium primum Theo­
rematis XXI) Ellipſes centra habentes in D,quarum magnitudo ex
Problemate V, innoteſcit.
Trahat jam corpus tertium
105[Figure 105]
Spriora duo T& Lviri­
bus acceleratricibus ST, SL,
& ab ipſis viciſſim trahatur.

Vis ST(per Legum Cor. 2.)
reſolvitur in vires SD, DT;
& vis SLin vires SD, DL.
Vires autem DT, DL,quæ
ſunt ut ipſarum ſumma TL,
atque adeo ut vires accelera­
trices quibus corpora T& Lſe mutuo trahunt, additæ his viri­
bus corporum T& L,prior priori & poſterior poſteriori, com­
ponunt vires diſtantiis DTac DLproportionales, ut prius, ſed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index