Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 difficile est; sed quid possit fiatque per omne
in variis mundis varia ratione creatis,
id doceo plurisque sequor disponere causas,
motibus astrorum quae possint esse per omne;
e quibus una tamen sit in hoc quoque causa necessest
quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
praecipere hautquaquamst pedetemtim progredientis.)
Terraque ut in media mundi regione quiescat,
evanescere paulatim et decrescere pondus
convenit, atque aliam naturam supter habere
ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
partibus aeriis mundi quibus insita vivit.

propterea non est oneri neque deprimit auras;
ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
nec caput est oneri collo nec denique totum
corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
at quaecumque foris veniunt inpostaque nobis
pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.

usque adeo magni refert quid quaeque obeat res.
sic igitur tellus non est aliena repente
allata atque auris aliunde obiecta alienis,
sed pariter prima concepta ab origine mundi
certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.

praeterea grandi tonitru concussa repente,
terra supra quae se sunt concutit omnia motu:
quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
partibus aeriis mundi caeloque revincta.

nam communibus inter se radicibus haerent
ex ineunte aevo coniuncta atque uniter apta.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index