Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tia, materiam priuationem & formam.
Ex his formam eſſe bonum, diuinum, per ſe expeten­
dum, finem ſcilicet, & perfectionem; eſſe verò perfectionem materiæ quæ per ſe imperfecta eſt,
poteſtas, nec quicquam eſt propter adnexam priuationem.
Si igitur perfici debeat, neceſſe eſt
priuatio pereat; & adueniat forma cuius præſentia iam materia perfecta eſt, & generatio com­
pleta.
Cęterùm hoc vnicuique compertum, neque id quæritur nunc; ſed illud quæritur, ante­
quam adſit forma noua, aut vetus abſit (quandò iam ſtatuitur indiuidua) quemadmodum ma­
teria perficiatur, & qui ſit eius motus; an'ne diſpoſitio & affectio, ideſt, motus ſecundum quali­
tatem, an motus ſecundum ſubſtantiam.
Hîc verò idem accipias velim motum ac mutationem.
Deinde quoniam termini tranſmutationis in ſubſtantia ſunt ens & non ens, explicandum quo­
que eſt, an'ne inter hæc aliquod medium interponatur cuius beneficio tranſitus ille qui eſt in­
ter hos duos terminos oppoſitos fiat puncto temporis: an contrà potius aliquod temporis ſpa­
tium ad ipſum perficiendum requiratur.
in hoc enim magnam vim ponunt, vt video, Latini.
& mehercle hic eſt totius cauſſæ ſtatus & cardo noſtræ quęſtionis. Quantum igitur ad pri­
mum ſpectat; audiuimus antè Latinos omnes totum illud quod antecedit præſentiæ formæ,
præuiam eſſe velle affectionem, eamque in qualitatis categoria collocare.
Potuit etiam ex­
hibere ſuſpicionem huius animi Alexander qui tametſi decernit primas qualitates eſſe formas

quę compleant eſſentias elementorum, aſſerit tamen, niſi generatio perficiatur, factam fuiſſe
ſolùm alterationem.
Alia non addam de formis elementorum; quippe quòd alibi ad exi­
tum perducta fuerint; ne longior in eo ponenda ſit oratio quod alterius gratia quæritur,
quàm in illo propter quod hoc quæritur; ſed vt Latinorum iudicium veritatis ergò confir­
mem, hunc quoque locum placuit indicare.
Veniamus ad noſtra. Vt autem noſtra fert
opinio, quam item ab Alexandri ſententia diuerſam non eſſe credimus; præuia quoque af­
fectio ad prędicamentum ſubſtantiæ releganda eſt: quin poſtquam hæc commentati fuiſſemus,
& coniectura ducti ſic decreuiſſemus, incidimus in 3. Quęſtionum aquo loco pręuias affe­

ctiones generationis partem conſpicuè conſtituit Alexander.
Nec non in ſecundum de Ani­
ma, vbi eandem quoque ſententiam adſcripſit illi Simplicius.
verùm neque ipſemet eiuſmodi
ſententiæ auctor, neque Simplicius modum ſcripſere quo præuia iſtæ affectiones ſint pars gene­
rationis: talem nos exprimimus ex natura generationis, quam dicimus eſſe actum generabilis,
quoad eſt generabile.
Generabile autem eſt ſubiectum, id verò non ens, non ens autem per ac­
cidens propter priuationem, ſcilicet, per ſe ens, hoc eſt, materia, quæ eſt in potentia ſubſtantia.

Veruntamen quoniam priuatio non eſt in materia ſeorſum, ſed ſemper eſt affixa certæ formæ,
quam ſtatuamus in præſentia contrariam; ideò geminum eſt ſubiectum & ſtratum generationis,
compoſitum proximè, primò verò materia, vt ex terra fit ignis, & omnis affectio ad ignem pro­
ximè terra fundatur, remotè verò materia, ſed præcipuè.
sed enim materia quæ generationi ſu­
biicitur, eſt ſingularis: ſunt enim mutationes ſingularium: in hac eſt ſignata poteſtas, propter­
quam apta eſt accipere hanc formam, non aliam; quia poteſtas ſemper oppoſito nititur, ideò vbi
adſit oppoſitum, ſemper eſt habilitas ad alterum, veluti terra, quoniam frigida, calefieri poteſt,
& fieri ignis: ſic ex vino, non ex aqua fit acetum.
Proptereà per generationem tollitur hęc po­
teſtas, & cum ipſa perimitur materia proxima terræ & vini, altera ſuccedit, vt ignis & aceti.
Sic er­
go opinamur præuias affectioneis pertinere ad mutationem materiæ ſenſilis, quatenus eſt mate­
ria, & poteſtate ſubſtantia; eiuſque eſſe actum illum generabilis, quatenus generabile.
Ex quo
effectum eſt, vt Ariſtoteles, cùm vellet deſcribere mutationem ſubſtantiæ ſimplicem, b qua

nunc agimus (nam reliquæ mutationes ſubſtantiæ nimirùm per transfigurationem, appoſitionem,
ſubtractionem, & compoſitionem, ac reſolutionem, non erant ſimplicis ſubſtantiæ mutationes,

neque primæ) ſic dicebat.
Quædam verò alteratione (ſimpliciter gignuntur) vt quæ vertun­
tur ſecundum materiam.
ſub alterationis nomine comprehendens generationem, & materię con­
uerſione notans, eam mutationem fieri circum materiam quæ eſt non ens, quippe ſolùm pote­
ſtate id quod eſt: ea verò proprium eſt generationis ſubſtantiæque.
ſubiectum; ſiquidem ea quæ
non fiunt ſimpliciter, habeant ſubiectum in actu.
Quare, quemadmodum, materies eſt ſubſtan­
tia, & actus materiæ perfectus eſt ſubſtantia, ſic quoque actus materię imperfectus, & eius actus,
quatenus eſt materia ſubſtantiæ ſubſtantia ſit, aut ad ipſam reducatur oportet.
huiuſmodi au­
tem eſt affectio præuia: conſtat enim è poteſtate & actu ſubſtantiæ.
Nanque etſi videtur fieri
mutatio ſecundum qualitatem, ea mutatio ſubſtantiam nihilominus attingit.
Id vt eueniat
attende.
Primùm ſcire conuenit dum de præuiis affectionibus agimus, haberi ſermonem de
qualitatibus actuoſis, quas idcirco nuncupamus actuoſas, quòd ſint actus quidam per quos in­
ter ſe res naturaleis quæ materia ſenſili conſtant, afficiunt, quòd erumpant ex primis rerum for­
mis, quas primas qualitates eſſe generatim defendit Alexander, cùm ex his elementa proximè,
mox ea quæ ſunt ex elementis exiſtant, quæ item ſi ſunt primæ qualitates in actu (vt opinor)
apparet actiones eſſe primarum formarum.
Sed enim cùm actus iſte ſecundus à primo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index