Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001283">
                <pb xlink:href="082/01/181.jpg" pagenum="219"/>
              difficile est; sed quid possit fiatque per omne
                <lb/>
              in variis mundis varia ratione creatis,
                <lb/>
              id doceo plurisque sequor disponere causas,
                <lb/>
              motibus astrorum quae possint esse per omne;
                <lb/>
              e quibus una tamen sit in hoc quoque causa necessest
                <lb/>
              quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
                <lb/>
              praecipere hautquaquamst pedetemtim progredientis.)
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001284">Terraque ut in media mundi regione quiescat,
                <lb/>
              evanescere paulatim et decrescere pondus
                <lb/>
              convenit, atque aliam naturam supter habere
                <lb/>
              ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
                <lb/>
              partibus aeriis mundi quibus insita vivit.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001285">propterea non est oneri neque deprimit auras;
                <lb/>
              ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
                <lb/>
              nec caput est oneri collo nec denique totum
                <lb/>
              corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
                <lb/>
              at quaecumque foris veniunt inpostaque nobis
                <lb/>
              pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001286">usque adeo magni refert quid quaeque obeat res.
                <lb/>
              sic igitur tellus non est aliena repente
                <lb/>
              allata atque auris aliunde obiecta alienis,
                <lb/>
              sed pariter prima concepta ab origine mundi
                <lb/>
              certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001287">praeterea grandi tonitru concussa repente,
                <lb/>
              terra supra quae se sunt concutit omnia motu:
                <lb/>
              quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
                <lb/>
              partibus aeriis mundi caeloque revincta.</s>
              <lb/>
              <s id="s.001288">nam communibus inter se radicibus haerent
                <lb/>
              ex ineunte aevo coniuncta atque uniter apta.
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>