Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
71 45
72 46
73 47
74 48
75 49
76 50
77 51
78 52
79 53
80 54
81 55
82 56
83 57
84 58
85 59
86 60
87 61
88 62
89 63
90 64
91 65
92 66
93 67
94 68
95 69
96 70
97 71
98 72
99 75
100 74
< >
page |< < (157) of 376 > >|
181157LIBER VII. CAPUT I. rum aediſiciorum rationes perſcripſi, in hoc qui ſeptimum tenet nume-
rum de expolitionibus, quibus rationibus et venuſtatem et ſirmitatem ha-
bere poſſint, exponam.
CAPUT I.
Deruderatione.
Primumque incipiam de rederatione, quae principia tenet expolitionum,
uti curioſius ſummaque providentia ſolidationis ratio habeatur.
Et ſi
plano pede erit ruderandum , quaeratur ſolum ſi ſit perpetuo ſolidum, et ita exaequetur et inducatur cum ſtatumine rudus.
Si aut omnis aut
ex parte congeſtitius locus fuerit, ſiſtucationibus cum magna cura ſolide-
tur.
In contignationibus vero diligenter eſt animadvertendum, ne quis
paries, qui exeat ad ſummum, ſit extructus ſub pavimentum, ſed po- tius relaxatus ſupra ſe pendentem habeat coaxationem.
Cum enim ſoli-
dus exit, contignationibus areſcentibus, aut pandatione ſidentibus, perma-
nente ſtructurae ſoliditate, dextra ac ſiniſtra ſecundum ſe facit in pavi-
mentis neceſſario rimas.
Item danda eſt opera ne commiſceantur axes
aeſculini quernis, quod querni ſimul humorem perceperunt ſe torquentes
rimas faciunt in pavimentis.
Sin autem aeſculus non erit, et neceſſitas
coegerit propter inopiam uti quernis, ſic videtur eſſe faciundum, ut ſe-
centur tenuiores;
quo minus enim valuerint, eo facilius clavis ſixi conti-
nebuntur.
Deinde in ſingulis tignis extremis partibus axis bini clavi
ſigantur, uti nulla ex parte poſſint ſe torquendo anguli excitare.
Nam-
que de cerro, aut fago, ſeu farno, nullus ad vetuſtatem poteſt permanere.
Coaxationibus factis, ſi erit, ſilex, ſi non, palea ſubſternatur, uti materies
ab calcis vitiis defendatur.
Tunc inſuper ſtatuminetur ne minore ſaxo
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index