Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (169) of 672 > >|
181169De his quæ Virtute Calida dicuntur. eſt, quod ancillulæ, ſi quando fallente cultro leuiuſculum vulnus
digito infligunt, telas aranearum imponunt, vt ſanguinem ſiſtant.
Calidis annumerandas eſſe Cantharidas docet earum vſus in Veſi-
catorijs;
Frigidas fortaſſe aranearum telas indicat vis aſtringendi:
an autem hæc duo ita inter ſe congruant, vt ex cantharidibus
erumpentes igniculi, ſecumque ex telis aranearum, quas per-
meant, frigidos ſpiritus abripientes temperentur in calorem
aptum ad exaltandos in arteriâ, cui applicantur, ſanguineos
ſpiritus, adeoque ad profligandam quartanam, affirmare non
auſim.
Dand. Haud dubium, quin diuerſorum corporum Spiritus
complicati ſe inuicem temperare valeant ad certum aliquem effe-
ctum:
neque ſolùm quando naturæ ſunt oppoſitæ, vt ſi calida
frigidis miſceantur;
infractis enim & conciſis vtrinque viribus
igniculi tardiùs mouentur, &
ſpiritus frigidi languidiùs ſtringunt;
verùm etiam quando ad idem genus pertinent, vt ſi ad curandam
fiſtulam emplaſtrum componatur ex auripigmento, calce, ſulphu-
re, &
ſapone, iuxta peruulgatum Scholę Salernitanæ decretum,
*Auripigmento Sulphur miſcerememento, His decet apponi calcem,*
*coniuge ſaponi.
Quatuor bæc miſce; commiſtis quatuor iſtis Fiſtu-*
*la curatur, quater ex his ſi repleatur*.
Satis autem manifeſtum
eſt hæc omnia inter calida recenſeri;
quia tamen non æqua vis
omnibus ineſt, nimia enim vis erodendi eſſet Auripigmenti aut
ſolitariè, aut vnâ cum Sulphure accepti (ab his duobus ſiqui-
dem additis omnia metalla præter aurum conſumuntur) calx ve-
rò &
ſapo non ſatis eſſent ad vitiatam fiſtulæ materiam extermi-
nandam;
ideò ſimul permiſcentur, vt ex variâ ſalium atque ſpi-
rituum complexione temperentur vires medicamenti, &
qui igni-
culi ſuapte naturâ remiſſiùs agitarentur, ab acrioribus atque ve-
hementioribus incitentur, hi verò illos tardiores impellendo ali-
quid de ſuo impetu &
motu deperdant, mitiuſque agant mor-
boſam quidem materiam abſumendo, non tamen carnem adhuc
integram exulcerando.
Nam ſi, vt obſeruauit Palladius de re ru-
ſtica lib.
2. tit. 16. de nuce iuglande, *Nuces ſeruantur cepis mistæ,*
*quibus banc vieiſſitudinem reddunt, vteis acredinem tollant*;
mul-
to magis Spirituum &
aliarum particularum commutatio interce-
dit inter ea, quæ comminuuntur, vt miſceantur.
Maur. Neque mirum, ſi plurium complexio vires

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index