Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1piendum, data fuêre: dum enim in arena
reliquum corpus latitat, cornua vt ceſpitum
germina prominent, itaque non ad defenſio­
nem & pugnam, ſed ( vt dixi ) ad fallen­
dum.
Eadem ratio in his quæ inſecta di­
cuntur cornuum fuit, aut alia omnia præ­
terquàm pugnæ, niſi quibuſdam ſcarabeo­
rum generibus: certum eſt & illis, & aliis,
ſi qua ſunt, quæ cornibus pugnent, nam
ſcarabei mobilia habent, ea quæ pro ar­
mis illis ſunt, tantùm duo eſſe.
Referunt
etiam quædam eſſe animalia pluribus prædi­
ta generibus cornuum atque diuerſis, quæ
etiam à diuerſis animalium generibus pro­
creata eſſe exiſtimandum eſt.
Sed vt ad prio­
rem diuiſionem reuertar, cornua ceruis ra­
moſa ſunt, & tarandis in eodem genere
Scythicis.
Capreoli ramoſa habent etiam,
& ( vt dixi ) hæc multorum cornuum loco

ſunt.
Quæcunque igitur ramoſa habent
cornua, eadem multa quaſi habent: hoc
enim naturæ intentum.
Atque hæc eadem
ſolida habet neceſſariò & dura: eadem timi­
da ſunt, & ſtulta, & velocia pedibus.
De­
monſtrandum eſt igitur hoc.
In omnibus
autem demonſtrationibus aſſumere debe­
mus tria ſuppoſita.
Primùm quidem, quòd
natura omnia membra diuiſionis impleuit,
quoad licuit, aliter inſipiens fuiſſet.
Nam
cùm decretum eſſet ornare mundum, non
melius id facere poterat, quàm ſi omne
genus animalium quod ſub prima diuiſione
continetur fabricaret, non ſecus ac ſi hor­
tum inſtruat, atque illum floribus omnis
generis exornet.
Secundum eſt, naturam
animalium, quæ non adeò munita ſit, vt
ſtare poſſit, neceſſariò deficere: nec ob id
talium animalium ſpeciem vllam ſupereſſe:
omnibus igitur ſpeciebus tantum eſt, quan­
tum ad earum tutelam ſufficiat.
Tertium,
animalia ſui ipſius gratia, atque vniuerſi or­
natus cauſa, non aliorum, genita fuiſſe.
Id
igitur ſupponentes, cùm decretum eſſet
animalia cornibus quaſi arboribus munita
facere, & primum diuiſionis membrum
abſoluere, neceſſe fuit primùm non plura
duobus eſſe, ſed ramoſa: ramoſa autem
dura, & ſolida, ne frangerentur: cùm
enim non viuant, nam venis & neruis
oportuiſſet eſſe prædita, atque adeò mol­
lia, at mollia pugnæ apta non fuiſſent,
flecti non poterant: ob id igitur dura ne­
ceſſariò fuerunt.
Molle enim omne inep­
tum nixibus, niſi ſit flexile: flexile au­
tem humidum & viuens, vt rami arbo­
rum.
Vnde ligna aut ſicca ſunt, cùm non
viuunt, aut flexilia quæcunque ſunt dura.
Cornua igitur & dura, & ſicca neceſſa­
riò fuerunt & ſolida: nam ex inani, ne­
que ſolidum quicquam naſci poteſt, nec
inane quod firmum ſit.
Cornua igitur ra­
moſa, ſolida ſunt, & ſicca, & dura.
Qua­
propter cùm ex cerebro talis materia ef­
fundatur, & ex ſanguine generetur, ſan­
guinem & cerebrum ſiccum habebunt, &
multo elemento terreo abundans.
Tale au­
tem omne crudum eſſe demonſtrauimus:
ob id igitur ſtulta omnia talia ſunt, & ti­
mida: hi enim affectus ſunt melancholiæ,
ſeu in cerebro, ſeu in ſanguine abundan­
tis.
Cùm igitur ſtulta, ac timida ſint, per­
nicia eſſe oportuit, vt ſeruarentur: nam (vt
diximus) quæ ſeruari non poſſunt, ſpeciem
non conſtituunt.
Fiunt, & velocia, conſuetu­
dine & metu.
Boues Ae­
thiopici.
Buffali.
Cur quædam
animalia
vnum, quæ­
dam duos &
quædam plu­
ra habeant
cornua, & de
illorum na­
tura.
Animalia
omnia haben­
tia
cornua,
ramoſa, dura
ac ſolida ha­
bent, & ſunt
ſtulta ac ti­
mida.
Quæcunque verò duobus tantùm corni­
bus, atque his ſolidis armantur, & ipſa ſtul­
ta ſunt, & timida, & cornua habent dura

ſiccaque.
Sed non adeò timida, neque adeò
ſtulta pernicia ſunt & hæc, ob cauſas di­
ctas.
Sunt autem in hoc genere multa, ca­
præ, damæ, capricorni, ſeu ibices colore
cinereo, in iugis montium viuentes, qui
niſi locis frigidiſſimis viuant, obcæcantur.
Horum cornua quandoque octodecim ha­
bent internodia, ſingulis ( vt creditur ) no­
dis annum deſinantibus.
Cornuum verò ma­

gnitudo quandoque pondus librarum 14. ſu­
perat: vnde vaſa ad bibendum fiunt grati
vſus.
Vidimus Sicini & in villa B. Mauri­
tij, ſeu apud Seduſios & Antuertes: niger­
rima autem ſunt.
Damæ verò leues & ca­
pris ſimiles in Germania latiora habent cor­
nua, quoniam ſicca & debilia animalia, te­
nuiora redduntur à frigore: latum verò im­

becille, vt teres robuſtum.
Hæc igitur in ru­
pibus degunt, quia neque grauantur corni­
bus in capite, neque ad leuitatem & firmi­
tatem quicquam deeſt, cùm ſint ſicciſſima.
Capræ autem dociliores ſunt ramoſa geren­
tibus cornua, adeò vt viderim capram edo­
ctam ſcandere ſeptem tubulos ligneos vno
ſuper alterum impoſito, donec ac laquearia
ſcanderet.
Ferrandus enim Turca olim, nunc
Chriſtianus factus, tubulum offerebat li­
gneum erectum pugni, nec ampliùs latitu­
dine, illa primùm pedem vnum, deinde alte­
rum ex anterioribus imponebat, pòſt poſte­
riores ordine eodem: vbi conſcendiſſet, of­
ferebat Ferrandus tubulum alium, ſupponens
pedi: inde illa ſenſim alterum ex anteriori­
bus imponebat, atque poſteriores eodem
modo, donec ſenſim etiam tubulus tubulo
ſuperſtaret.
Illo verò continente tubulos vſ­
que ad ſeptimum, eodem modo capra aſcen­
debat, donec ſub laquearibus fermè dorſo
conſiſteret.
Itaque non tam indocile vide­
tur hoc animal, vt doceri omninò nequeat.
Quin imò eadem ſuper lateres ordine diſ­
poſitos tranſire didicerat, imitatrix ma­

giſtri ſui, qui funambulus erat.
Oderunt ca­
præ proprietate naturæ hominis ſaliuam,
nec quicquam edunt quod ab homine priùs
deguſtatum fuerit, contraria lacertatum na­
tura, quæ auidè lambunt eam.
Sed vt capra

inter habentia cornua ſolida docilior eſt, ita
rangiferi inter habentia plura, ramoſaque.
Cicurant eos in Laponia captos: naſcuntur
enim ibi, & eſſedis iunguntur, ſuperantque
equorum loco 150. millia paſſuum in die:
ſunt enim corpore robuſtiore, cornibus au­
tem tenuioribus quàm cerui.
Et forſan duo
tantùm cornua habent ſecundum naturam:
plura autem, vt in veruecibus dictum eſt, caſu:
vel cùm ramoſa ſint, & ramis frequentiori­
bus fulta, quàm cerui, creditum eſt fruſtra
plures ordines habere cornuum.
Aut velut in
plantis quæ germinant vberius, vt poma ac
auellana, rami è pede & ſurculi prodeunt, qui
è ſtolonibus naſci conſueuere: ita è radice

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index