Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1ſuperimpoſita, à quibus perpetuæ intrà extrá que ſuccedentes fulctu­
ſtatuta tigna ſuſtentabant, ſic enim caſui & inflexionibus pro­
ſpectum
.
Tota hæc machina validiſsimis laminis, ferreiſque clauis à
vertice
ad calcem religata, plurimis & retinaculis, & ductarijs fu­
nibus
vndequaque ſuffulta.
Quadraginta trochleæ à totidem ergatis
mouendæ
faſtigijs dictis alligatæ erant.
Horum ſingulis homines
quindecim
, equi duo deſtinati ſunt, qui ad nutum præfecti ( præerat
autem
, cuique ergatæ vnus ) præſto eſſent.
Præfecti ad ſignum tubæ
vrgebant
molitionem, cymbali ſiſtebant.
Vectes adiuncti ſunt quin­
que
ſeptuaginta palmorum longitudine ex validiſsimis trabibus
compacti
, tres ab obeliſci fronte: duo à tergo.
Primo impetu ferrea
quædam
lamina, quæ machinam obeliſcum ambientem religabat,
diſrupta
eſt, ſed hac vnius horæ ſpatio reſtituta, decem demum im­
pulſibus
duos palmos, ac dimidium in altum obeliſcus eleuatur, ne ta­
men
tanta pendente mole ſiniſtrum quid accideret, cunei ſtatim ac
tignorum
cæſuræ, quibus obniteretur, ſuppoſitæ.
Tum deinde aſſeri­
bus
ac cylindris, cubi quidam, quibus inſidebat, dimoti, & quædam
traha
ſuppoſita.
Hoc facto, quæ prima ad auellendum molitio acer­
rima
fuit, ſuſtenta tamen magnum ad reliquas aggrediendas adiecit
animum
.
Itaque ergatæ, trabes, funes ductarij, cæteraque, vt conue­
niebat
, mutata, atque in diuerſam formam compoſita: & ima pars
obeliſci
quatuor ergatarum viribus, quæ à tergo mouebantur, cæteris
quæ
à fronte erant, funes remittentibus, trahi paulatim cœpit.
Ipſe
vero
apex clementiſsimè vergebat, quouſque famoſiſsima moles om­
nino
integra, ac ſine vlla iactura humi decubuit.
Atque hæc ſecun­
da
molitio fuit.
Poſtea per dictum tumulum ſex ergatarum vi trahi
cœpta
eſt, & quia huic ſpectaculo intererat ipſe ſummus pontifex,
huius
tanti tantæ molitionis curatoris exactoriſque inſtigante
operarum
moras præſentia, breuius quidem, quam cogitari poteſt,
pertracta
eſt.
Atque hæc tertia molitio fuit. poſtquam ad aliquot
dies
, ne funes nimio calore conflagrarent, ob motum, & aëris æſtuo­
ſam
tunc temporis conſtitutionem, ceſſatum eſt, tandem eadem ma­
china
, qua auulſus: ſed altiore propter loci eminentiam, externo in­
ternoque
chomate munitiſsima, adhibitis ergatis quadraginta ſex,
equis
centum quadraginta, hominibus ſexcentis, ex ergatiſque qua­
tuor
imam obeliſci partem trahentibus.
Reliquæ à cuſpide ad medium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index