Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tia
, materiam priuationem & formam.
Ex his formam eſſe bonum, diuinum, per ſe expeten­
dum
, finem ſcilicet, & perfectionem; eſſe verò perfectionem materiæ quæ per ſe imperfecta eſt,
poteſtas
, nec quicquam eſt propter adnexam priuationem.
Si igitur perfici debeat, neceſſe eſt
priuatio
pereat; & adueniat forma cuius præſentia iam materia perfecta eſt, & generatio com­
pleta
.
Cęterùm hoc vnicuique compertum, neque id quæritur nunc; ſed illud quæritur, ante­
quam
adſit forma noua, aut vetus abſit (quandò iam ſtatuitur indiuidua) quemadmodum ma­
teria
perficiatur, & qui ſit eius motus; an'ne diſpoſitio & affectio, ideſt, motus ſecundum quali­
tatem
, an motus ſecundum ſubſtantiam.
Hîc verò idem accipias velim motum ac mutationem.
Deinde quoniam termini tranſmutationis in ſubſtantia ſunt ens & non ens, explicandum quo­
que
eſt, an'ne inter hæc aliquod medium interponatur cuius beneficio tranſitus ille qui eſt in­
ter
hos duos terminos oppoſitos fiat puncto temporis: an contrà potius aliquod temporis ſpa­
tium
ad ipſum perficiendum requiratur.
in hoc enim magnam vim ponunt, vt video, Latini.
& mehercle hic eſt totius cauſſæ ſtatus & cardo noſtræ quęſtionis. Quantum igitur ad pri­
mum
ſpectat; audiuimus antè Latinos omnes totum illud quod antecedit præſentiæ formæ,
præuiam
eſſe velle affectionem, eamque in qualitatis categoria collocare.
Potuit etiam ex­
hibere
ſuſpicionem huius animi Alexander qui tametſi decernit primas qualitates eſſe formas

quę
compleant eſſentias elementorum, aſſerit tamen, niſi generatio perficiatur, factam fuiſſe
ſolùm
alterationem.
Alia non addam de formis elementorum; quippe quòd alibi ad exi­
tum
perducta fuerint; ne longior in eo ponenda ſit oratio quod alterius gratia quæritur,
quàm
in illo propter quod hoc quæritur; ſed vt Latinorum iudicium veritatis ergò confir­
mem
, hunc quoque locum placuit indicare.
Veniamus ad noſtra. Vt autem noſtra fert
opinio
, quam item ab Alexandri ſententia diuerſam non eſſe credimus; præuia quoque af­
fectio
ad prędicamentum ſubſtantiæ releganda eſt: quin poſtquam hæc commentati fuiſſemus,
& coniectura ducti ſic decreuiſſemus, incidimus in 3. Quęſtionum aquo loco pręuias affe­

ctiones
generationis partem conſpicuè conſtituit Alexander.
Nec non in ſecundum de Ani­
ma
, vbi eandem quoque ſententiam adſcripſit illi Simplicius.
verùm neque ipſemet eiuſmodi
ſententiæ
auctor, neque Simplicius modum ſcripſere quo præuia iſtæ affectiones ſint pars gene­
rationis
: talem nos exprimimus ex natura generationis, quam dicimus eſſe actum generabilis,
quoad
eſt generabile.
Generabile autem eſt ſubiectum, id verò non ens, non ens autem per ac­
cidens
propter priuationem, ſcilicet, per ſe ens, hoc eſt, materia, quæ eſt in potentia ſubſtantia.

Veruntamen
quoniam priuatio non eſt in materia ſeorſum, ſed ſemper eſt affixa certæ formæ,
quam
ſtatuamus in præſentia contrariam; ideò geminum eſt ſubiectum & ſtratum generationis,
compoſitum
proximè, primò verò materia, vt ex terra fit ignis, & omnis affectio ad ignem pro­
ximè
terra fundatur, remotè verò materia, ſed præcipuè.
sed enim materia quæ generationi ſu­
biicitur
, eſt ſingularis: ſunt enim mutationes ſingularium: in hac eſt ſignata poteſtas, propter­
quam
apta eſt accipere hanc formam, non aliam; quia poteſtas ſemper oppoſito nititur, ideò vbi
adſit
oppoſitum, ſemper eſt habilitas ad alterum, veluti terra, quoniam frigida, calefieri poteſt,
& fieri ignis: ſic ex vino, non ex aqua fit acetum.
Proptereà per generationem tollitur hęc po­
teſtas
, & cum ipſa perimitur materia proxima terræ & vini, altera ſuccedit, vt ignis & aceti.
Sic er­
go
opinamur præuias affectioneis pertinere ad mutationem materiæ ſenſilis, quatenus eſt mate­
ria
, & poteſtate ſubſtantia; eiuſque eſſe actum illum generabilis, quatenus generabile.
Ex quo
effectum
eſt, vt Ariſtoteles, cùm vellet deſcribere mutationem ſubſtantiæ ſimplicem, b qua

nunc
agimus (nam reliquæ mutationes ſubſtantiæ nimirùm per transfigurationem, appoſitionem,
ſubtractionem
, & compoſitionem, ac reſolutionem, non erant ſimplicis ſubſtantiæ mutationes,

neque
primæ) ſic dicebat.
Quædam verò alteratione (ſimpliciter gignuntur) vt quæ vertun­
tur
ſecundum materiam.
ſub alterationis nomine comprehendens generationem, & materię con­
uerſione
notans, eam mutationem fieri circum materiam quæ eſt non ens, quippe ſolùm pote­
ſtate
id quod eſt: ea verò proprium eſt generationis ſubſtantiæque.
ſubiectum; ſiquidem ea quæ
non
fiunt ſimpliciter, habeant ſubiectum in actu.
Quare, quemadmodum, materies eſt ſubſtan­
tia
, & actus materiæ perfectus eſt ſubſtantia, ſic quoque actus materię imperfectus, & eius actus,
quatenus
eſt materia ſubſtantiæ ſubſtantia ſit, aut ad ipſam reducatur oportet.
huiuſmodi au­
tem
eſt affectio præuia: conſtat enim è poteſtate & actu ſubſtantiæ.
Nanque etſi videtur fieri
mutatio
ſecundum qualitatem, ea mutatio ſubſtantiam nihilominus attingit.
Id vt eueniat
attende
.
Primùm ſcire conuenit dum de præuiis affectionibus agimus, haberi ſermonem de
qualitatibus
actuoſis, quas idcirco nuncupamus actuoſas, quòd ſint actus quidam per quos in­
ter
ſe res naturaleis quæ materia ſenſili conſtant, afficiunt, quòd erumpant ex primis rerum for­
mis
, quas primas qualitates eſſe generatim defendit Alexander, cùm ex his elementa proximè,
mox
ea quæ ſunt ex elementis exiſtant, quæ item ſi ſunt primæ qualitates in actu (vt opinor)
apparet
actiones eſſe primarum formarum.
Sed enim cùm actus iſte ſecundus à primo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index