Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001447">
                <pb xlink:href="079/01/223.jpg" pagenum="174"/>
              At novitas mundi nec frigora dura ciebat,
                <lb/>
              Nec nimios aestus, nec magnis viribus auras.</s>
              <s id="s.001448">
                <lb/>
              Omnia enim pariter crescunt, & robora sumunt.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001449">Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
                <lb/>
              Terra tenet merito: quoniam genus ipsa creavit
                <lb/>
              Humanum; atque animal prope certo tempore fudit
                <lb/>
              Omne, quod in magnis bacchatur montibus passim;
                <lb/>
              Aeriasque simul volucres variantibus formis.</s>
              <s id="s.001450">
                <lb/>
              Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
                <lb/>
              Destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.</s>
              <s id="s.001451">
                <lb/>
              Mutat enim mundi naturam totius aetas,
                <lb/>
              Ex alioque alius status excipere omnia debet,
                <lb/>
              Nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
                <lb/>
              Omnia commutat natura, & vertere cogit.</s>
              <s id="s.001452">
                <lb/>
              Namque aliud putrescit & aevo debile languet:
                <lb/>
              Porro aliud concrescit, & e contemptibus exit.</s>
              <s id="s.001453">
                <lb/>
              Sic igitur mundi naturam totius aetas
                <lb/>
              Mutat, & ex alio terram status excipit alter.</s>
              <s id="s.001454">
                <lb/>
              Quod potuit, nequeat; possit quod non tulit ante.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001455">Multaque tum tellus etiam portenta creare
                <lb/>
              Conata est, mira facie, membrisque coorta.</s>
              <s id="s.001456">
                <lb/>
              Androgynum inter utras, nec utraque utrimque remotum,
                <lb/>
              Orba pedum partim, manuum viduata vicissim:
                <lb/>
              Muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
                <lb/>
              Vinctaque membrorum per totum corpus adhesu:
                <lb/>
              Nec facere ut possent quidquam, nec cedere quoquam
                <lb/>
              Nec vitare malum, nec sumere, quod foret usus.</s>
              <s id="s.001457">
                <lb/>
              Cetera de genere hoc monstra, ac portenta creabat;
                <lb/>
              Nequiquam, quoniam natura absterguit auctum,
                <lb/>
              Nec potuere cupitum aetatis tangere florem,
                <lb/>
              Nec reperire cibum, nec iungi per Veneris res.</s>
              <s id="s.001458">
                <lb/>
              Multa videmus enim rebus concurrere debere,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>