Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 241 > >|
1
Merſ. Quam igitur excogitaſti viam,
qua ad propoſitum quæſtionis terminum
euadamus?
Guld. Ex ijs, quæ minimum habent du­
bitationis, ad ignota progrediendum cenſeo.

Illud autem carere videtur omni dubitatio­
ne, quod ſi aqua in aëre grauis eſt vt 5 1/3, aër

viciſsim in aquâ leuis eſt vt 5 1/3. Nam, vt
herì ratiocinabamur, vas cupreum pedalę
lib. 80. nihil grauitat in aquâ, ſi aëre implea­
tur, quia ſcilicet aëris incluſi leuitas elidit
eam cupri grauitatem, quam aqua non tol­
lit: Cum enim cuprum amittat ſolùm lib.
(9 1/71) ratione aquæ ſecundùm molem æqualis,
reliquum pondus decedit ratione leuitatis aë­
ris: illud autem eſt pondus aquæ ſecundùm
molem aëri æqualis.
Quarè ſi æolipila can­
dens amiſit 4 grana ponderis, licebit argue­
re aërem ignitum in aëre communi leuitare
vt 4. Item quia in eodem aëre communi
aqua æolipilam implens grauior eſt granis
5425, ſacomate ſemper in eodem medio exi­
ſtente, colligere poſſumus Rationem ali­
quam inter aquam & aërem ignitum, mu­
tuantes ab Algebrâ numeros defectiuos.
LXXXI
Quomodo
inueniatur
quanta ſit
aëris igniti
leuitas iņ
aqua.
Eſt ſiquidem in aëre communi æqualium
molium grauitas ſimili granorum menſurâ
deprehenſa, Aquæ quidem ſaltem graną

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index