Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 241 > >|
1 At novitas mundi nec frigora dura ciebat,
Nec nimios aestus, nec magnis viribus auras.

Omnia enim pariter crescunt, & robora sumunt.

Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
Terra tenet merito: quoniam genus ipsa creavit
Humanum; atque animal prope certo tempore fudit
Omne, quod in magnis bacchatur montibus passim;
Aeriasque simul volucres variantibus formis.

Sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
Destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.

Mutat enim mundi naturam totius aetas,
Ex alioque alius status excipere omnia debet,
Nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
Omnia commutat natura, & vertere cogit.

Namque aliud putrescit & aevo debile languet:
Porro aliud concrescit, & e contemptibus exit.

Sic igitur mundi naturam totius aetas
Mutat, & ex alio terram status excipit alter.

Quod potuit, nequeat; possit quod non tulit ante.

Multaque tum tellus etiam portenta creare
Conata est, mira facie, membrisque coorta.

Androgynum inter utras, nec utraque utrimque remotum,
Orba pedum partim, manuum viduata vicissim:
Muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
Vinctaque membrorum per totum corpus adhesu:
Nec facere ut possent quidquam, nec cedere quoquam
Nec vitare malum, nec sumere, quod foret usus.

Cetera de genere hoc monstra, ac portenta creabat;
Nequiquam, quoniam natura absterguit auctum,
Nec potuere cupitum aetatis tangere florem,
Nec reperire cibum, nec iungi per Veneris res.

Multa videmus enim rebus concurrere debere,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index