Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 252 > >|
1ſuperimpoſita, à quibus perpetuæ intrà extrá que ſuccedentes fulctu­
ræ ſtatuta tigna ſuſtentabant, ſic enim caſui & inflexionibus pro­
ſpectum.
Tota hæc machina validiſsimis laminis, ferreiſque clauis à
vertice ad calcem religata, plurimis & retinaculis, & ductarijs fu­
nibus vndequaque ſuffulta.
Quadraginta trochleæ à totidem ergatis
mouendæ faſtigijs dictis alligatæ erant.
Horum ſingulis homines
quindecim, equi duo deſtinati ſunt, qui ad nutum præfecti ( præerat
autem, cuique ergatæ vnus ) præſto eſſent.
Præfecti ad ſignum tubæ
vrgebant molitionem, cymbali ſiſtebant.
Vectes adiuncti ſunt quin­
que ſeptuaginta palmorum longitudine ex validiſsimis trabibus
compacti, tres ab obeliſci fronte: duo à tergo.
Primo impetu ferrea
quædam lamina, quæ machinam obeliſcum ambientem religabat,
diſrupta eſt, ſed hac vnius horæ ſpatio reſtituta, decem demum im­
pulſibus duos palmos, ac dimidium in altum obeliſcus eleuatur, ne ta­
men tanta pendente mole ſiniſtrum quid accideret, cunei ſtatim ac
tignorum cæſuræ, quibus obniteretur, ſuppoſitæ.
Tum deinde aſſeri­
bus ac cylindris, cubi quidam, quibus inſidebat, dimoti, & quædam
traha ſuppoſita.
Hoc facto, quæ prima ad auellendum molitio acer­
rima fuit, ſuſtenta tamen magnum ad reliquas aggrediendas adiecit
animum.
Itaque ergatæ, trabes, funes ductarij, cæteraque, vt conue­
niebat, mutata, atque in diuerſam formam compoſita: & ima pars
obeliſci quatuor ergatarum viribus, quæ à tergo mouebantur, cæteris
quæ à fronte erant, funes remittentibus, trahi paulatim cœpit.
Ipſe
vero apex clementiſsimè vergebat, quouſque famoſiſsima moles om­
nino integra, ac ſine vlla iactura humi decubuit.
Atque hæc ſecun­
da molitio fuit.
Poſtea per dictum tumulum ſex ergatarum vi trahi
cœpta eſt, & quia huic ſpectaculo intererat ipſe ſummus pontifex,
huius tanti tantæ molitionis curatoris exactoriſque inſtigante
operarum moras præſentia, breuius quidem, quam cogitari poteſt,
pertracta eſt.
Atque hæc tertia molitio fuit. poſtquam ad aliquot
dies, ne funes nimio calore conflagrarent, ob motum, & aëris æſtuo­
ſam tunc temporis conſtitutionem, ceſſatum eſt, tandem eadem ma­
china, qua auulſus: ſed altiore propter loci eminentiam, externo in­
ternoque chomate munitiſsima, adhibitis ergatis quadraginta ſex,
equis centum quadraginta, hominibus ſexcentis, ex ergatiſque qua­
tuor imam obeliſci partem trahentibus.
Reliquæ à cuſpide ad medium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index