Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 360 > >|
1ret, minùs mirum videri, ſi Galileus errauerit: cùm non niſi
experimento its erroribus obnoxio vſus fuerit, qui nullâ dili­
gentiâ vitaripoſſe videantur.
Satis autem eadem illa expe­
rimenta erroris poſtmodùm reuincenda videbantur, ſi longé
aliam accelerationis rationem in deſcenſu grauium interuenire
demonſtrarem.
Non repugnaſſem, ſi demonſtraſſes; at demonſtraſ­
ſe non conſtitit.
IN ARTICVLOS XIX. XX. XXI. XXII. De
Experimentis circaictum; impetum-ve grauium
cadentium; ad explorandum impetuſ-ne, vt
ſpatium increſcat.
Reprehendis item numero xix, quod nulla ſpeciali Expe­
rientia confirmem, quod experientià conſtare affirmo, nempe
Corpus graue quodcumque ex qualibet altitudine per
aërem cadens, & percutiens vt libet, perpetuò ex alti­
tudine dupla duplò ampliùs, & ex tripla, quadruplave
diſtantia, triplò, quadruploque fortiùs percutere.
Nempe vide bam ſatis manifestum eſſe id eodem Experimento
comprobari poſſe, quo idipſum poſtmodum oſtenſurus eram in
globo.
Non fuit igitur cum operæ, ac temporis iactura du­
plex ingerenda Experientia, vbi pluſquam abundè ſufficere
potuit vnica.
Hactenus de Confirmatione tuæ illius Aſſumptio­
nis, quam ſuperiùs retulimus, vbi de Controuerſiæ
Statu.
Sequitur videamus quid habeas de impugna­
ta Probatione, ad quam ſpectabat Primum membrum
Poſterioris partis Operis totius.
Quippe ratus te euer­
tiſſe funditus Galilei ſcientiam, ac profeſſus te illi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index