Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
181
181 (175)
182
182 (176)
183
183 (177)
184
184 (178)
185
185 (179)
186
186 (180)
187
187 (181)
188
188 (182)
189
189 (183)
190
190 (184)
< >
page |< < (175) of 760 > >|
181175LIBER VIII. omnia ſemper moueantur, aut omnia ſemper quieſcant. At
uerò neq;
fieri poteſt ut alia ſemper moueantur, alia ſemper
quieſcant, &
nihil interdum moueatur, interdum quieſcat.
Atq; dicendũ eſt ut antea dicta eſſe non poſſunt, ſic & hæc
eſſe nõ poſſe:
uidemus enim dictas mutationes fieri in eiſ dẽ.
Et inſuper is, qui contendit, rebus profectò manifestißimis
aduerſatur:
neque enim accretio, neq; uio lentus motus erit
profectò, ſi non præter naturã mouebitur, prius quieſcens.

Præterea generationẽ hæc ſentẽtia, corruptionemúe tollit.

Penè autẽ &
ipſum moueri, fieri quoddã uniuerſis, & cor
rumpi uidetur:
ad quod enim quippiã mutatur, id fit, aut in
hoc:
ex quo uerò mutatur, in id corrũpitur, aut hinc. Quare
perſpicuum eſt, rerũ eſſe nonnullas, quæ mouentur interdũ
atq;
quieſcunt. omnia autẽ interdum moueri, interdũ quie-
ſcere cenſere:
hoc iam ad olim dictas rationes eſt adiungen-
dum.
Principium autem idem rurſus quod prius fecimus,
poſt hæc eſt ſumẽdũ quæ modò determinauimus.
Aut enim
uniuerſa quieſcunt, aut uniuerſa mouentur, aut quædã quie-
ſcunt, quædã mouentur.
Et ſi quædam eorũ, quæ ſunt, quie-
ſcunt, quædã mouẽtur, aut cuncta nunc quieſcãt, nunc mo-
ueantur, aut alia ſemper quieſcant, alia ſemper moueantur,
alia interdum moueantur, interdũ quieſcant, neceſſe eſt.
Im-
poßibile igitur eſt cuncta quieſcere, dictũ quidem &
prius
eſt.
Dicamus autem & nunc idipſum, atq; probemus: nam
etſi uerè res ita ſe habet, ut quidam inquiunt, id quod eſt
infinitum eße, atq;
immobile, non tamen ſenſu ſic eſſe uide-
tur:
ſed eorum, quæ ſunt, complura mouentur. Si igitur ſit
opinio falſa, uel omnino opinio, &
motus etiã eſt: etſi ima-
ginatio etiam ſit:
& ſi interdum ſic de quibuſdam, interdũ
aliter uideatur:
imaginatio enim & opinio, motus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index