Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 nonne vides etiam quam magno pondere nobis
sustineat corpus tenuissima vis animai
propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est ?

denique iam saltu pernici tollere corpus
quid potis est nisi vis animi quae membra gubernat ?

iamne vides quantum tenuis natura valere
possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aer
coniunctus terris et nobis est animi vis ?

Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
adicere et calidum membris adflare vaporem,
nil illa his intervallis de corpore libant
flammarum, nil ad speciem est contractior ignis.

proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
perveniunt nostros ad sensus et loca mulcent,
forma quoque hine solis debet filumque videri,
nil adeo ut possis plus aut minus addere, vere.

lunaque, sive notho fertur loca lumine lustrans
sive suam proprio iactat de corpore lucem,
quidquid id est, nilo fertur maiore figura
quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.

nam prius omnia, quae longe semota tuemur
aera per multum, specie confusa videntur
quam minui filum. quapropter luna necesse est,
quandoquidem claram speciem certamque figuram

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index