Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ut propagando possint procudere saecla:
Pabula primum ut sint; genitalia deinde per artus
Semina qua possint membris manare remissis:
Feminaque ut maribus coniungi possit, habendum
Mutua queis nectant inter se gaudia, utrisque
Multaque tum interiisse animantum saecla necesse est,
Nec potuisse propagando procudere prolem.

Nam quaecumque vides vesci vitalibus auris,
Aut dolus, aut virtus, aut denique mobilitas est
Ex ineunte aevo genus id tutata reservans.

Multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
Commendata manent tutelae tradita nostrae.

Principio genus acre leonum, saevaque saecla
Tutata est virtus, volpes dolus, & fuga cervos.

At levisomna canum fido cum pectore corda,
Et genus omne, quod est veterino semine partum,
Lanigeraeque simul pecudes, & bucera saecla,
Omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi.

Nam cupide fugere feras, pacemque secuta
Sunt, & larga suo sine pabula parta labore;
Quae damus utilitatis eorum praemia causa.

At queis nihil horum tribuit natura, nec ipsa
Sponte sua possent ut vivere, nec dare nobis
Utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
Praesidio nostro pasci genus, esseque tutum:
Scilicet haec aliis praedae, lucroque iacebant,
Endopedita suis fatalibus omnia vinclis;
Donicum ad interitum genus id natura redegit.

Sed neque Centauri fuerunt, nec tempore in ullo
Esse queunt duplici natura, & corpore bino
Ex alienigenis membris compacta potestas,
Hinc illinc par vis, ut non sit pars, esse potis sit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index