Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1deliramentis potius quam probatiſſimis laudatiſſimorum opum rationibus
delectari quibus ex rebuſ futurum negabat nemo quando breui hæc pars
ut ita loquar uitæ et cognitionis penitus eſſet interitura.
Idcir
co hæc cum ita eſſent: non poteram non facere / quin de commen
tandis
his rebus et ſæpe et diu cogitarem.
Inter cogitandum quidem tam
eas res / tam dignas tam utiles tam in uita hominum neceſſarias
quæ ſeſe ultro afferrent ſcribenti non negligendas inſtituebam: offi
ciique eſſe cenſebam uiri boni et ſtudioſi conari: ut partem hanc eru
ditioniſ quam prudentiſſimi maiores ſemper maximi feciſſent ab
interitu uendicarem.
Itaque anceps eram incertuſque conſilii / pro
ſequerer ne an potius intermitterem.
Peruincebat amor operis
et ſtudiorum charitaſ: et quod ingenium præſtare ſatis non potuiſſet
ſtudium ardens et incredibiliſ diligentia ſuppeditabat.
Nihil uſque
erat antiquorum operum / in quo aliqua laus eluceſceret: quin
ilico ex eo perueſtigarem ſiquid poſſem perdiſcere.
Ergo ri
mari omnia / conſiderare / metiri / lineamentis picturæ collige
re nuſquam intermittebam / quoad funditus quid quiſque attuliſ
ſet ingenii aut artis prehenderem atque pernoſcerem.
Eoque pacto
ſcribendi laborem leuabam / diſcendi cupiditate atque uolupta
re.
Et profecto tam uarias res / tam diſpares / tam diſperſas /tam
ab uſu et cognitione ſcriptorum alienas colligere in unum / et
digno recenſere modo / et apto locare ordine / et oratione tracta
re accurata et certa ratione monſtrare prorſuſ eſt facultatis et eru
ditionis maioris quam in me profitear: me tamen nequicquam penitet
mei: ſi quod omnino inſtitueram aſſecutus ſum: ut qui me legerint
eſſe mefacilem dicendo maluiſſe ſtatuant quam uideri eloquentem.
Quod unum quam ſit difficile in iſtiuſmodi rebus commentandiſ ma
gis nouere experti quam credant qui periculum non fecere.
Et ni
fallor / quæ ſcripſimus ita ſcripſimus: ut eſſe latina non neges
et ſatis intelligantur.
Id ipſum in his quæ ſequuntur pro uiribus
efficiemus ex tribus partibus quæ ad uniuerſam ædificatio
nem pertinebant: uti eſſent quidem quæ aſtrueremus ad uſum
apta: ad perpetuitatem firmiſſima / ad gratiam et amenitatem
peraciſſima: primis duabus partibus abſolutis reſtat tertia omnium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index