Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Page concordance

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1religatum erexerunt, atque tandem quadraginta ſeptem niſibus ſte­
tit moles.
Cubi, quibus antea inſidebat, ſuppoſiti, & in omnis ſeculi
memoriam iam quinquaginta ſex & amplius doctorum hominum
ſcriptis editis celebrata, ad perpendiculum collocata eſt.
Hæc quarta
& quinta ſunt molitio.
Poſtquam viceſima ſexta menſis dicti glo­
rioſißimo huic triumpho à pontifice delecta per B Feratinum Epiſco­
pum Amerinum & cancellariæ Apoſtolicæ regentem ſolemni prius ad
Petri altare ſacrificio facto, & circà obeliſcum frequenti ſupplicatio­
ne peracta, multaque ſuper ſanctißimæ Crucis ſtatuam æream, ſed affa­
brè inauratam, precatum, tradita eſt Crux Diacono ſacris adhuc veſti­
bus induto, à quo denique in mucrone obeliſci collocata eſt.
quo tem­
poris momento cuncta tormentorum genera, quæ in Sancti Angeli
arce erant, aſsiduos edidere bombos.
Itaque quod priſcis illis naturæ miraculis quæ à Leone decimo ad
Paulum III. orbis tulit, desperatum planè opus iudicatum erat.
Id nunc
Sixti V. Pontificis cura & magnificentia, Dominici Fontanæ ope­
ra & induſtria, & tw=n mhxanikw=n auxilia perfecerunt, atque abſol­
uerunt tanto ſpectantium applauſu, vt cum Fontana perfecto opere
domum reductus eſt, diceres Camillum vel Fabium magnum in ca­
pitolium triumphantem duci.
Area vero Vaticani in qua obeliſcus,
qualem in ſequenti pagina tibi cum ſuis titulis repræſentamus, licet
ampliſsima, hominum ad rei miraculum confluentium per multos
poſtea dies concurſum vix capere potuit.
E MVLTIS EPIGRAMMIS DE
obeliſco, Cruce, & Sixto ſummo Pontifice
hoc ſelectum hîc inſcripſimus.
Ænea ſerpentis Moſes ſimulachra ſacerdos
Extulit, ægrotis vt medicina foret
Nunc alter Moſes obeliſci in vertice Sixtus
Erigit ægrotis ærea ſigna Crucis
Vos ô Romani ſuſtollite ad æthera vultus,
A Cruce nam vobis veſtra petenda ſalus.
Gulielmus Blancus Albienſi. I. C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index