Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1duorum cornuum ſurculi naſcuntur, qui è
trunco naſci deberent, atque eo modo ima­
ginem multorum ordinum præbent.
In vni­
uerſum tria habent cornua generaliter ran­
giferus, duo à lateribus pręlonga, atque in me­
dio vnum, exiguumque: omnia verò ramoſa.
Cæterùm cur paria ſint pleriſque animali­
bus, vnum autem orici aſino Indico, & tau­
ris Æthiopicis, ex diſſectione cauſa peten­
da eſt: nam cùm in omnibus ſit dextrum
& ſiniſtrum, par eſt etiam bina eſſe tan­
tùm cornua, vt foliorum numero in plan­

tis ratio reſpondeat: bina autem tantùm, ob
pondus.
Sed vbi in vnum coeunt cerebri
partes, vnum præſtitit eſſe cornu, non duo,
ob robur.
Omnia igitur animalia vno tan­
tùm cornu prædita, illud durum habent,
ſolidum atque magnum.
Commune autem
videtur animalibus plura, quàm duo cor­
nua habentibus, vt fœmina cornibus ca­
reat.
Quamobrem creditum eſt à Plinio,
dentium materiam in cornua non tranſire,
cùm fœmellæ etiam dentibus ſuperioris
mandibulæ anterioribus carentes cornua
non habeant.
Ratio eſt duplex, à fine ſci­
licet & efficiente, cauſa deducta.
Cùm
enim matres fœtus in aluo gerunt, leuitate
& agilitate opus habent, vnde cornua præ­
grandia, & ramoſa illis eſſent impedimen­
to.
Eſt etiam genus illorum animalium ti­
midum, vt fœminæ ſint timidiſſimæ, qua­
mobrem illis cornua nulli eſſent vſui.
Deeſt
etiam calor, qui materiam cornuum gigne­
re poſſit, & genitam extrudere ſimul at­
que extendere: ob id velut hominibus barba,

ita ceruis cornua, vt ad ſolum ornatum fa­
cta videantur, & neutrum abſit fœmini­
no ſexui illorum.
Quæ ratio etiam in pe­
cudibus ob eruanda eſt: cornuti enim ma­
res, fœminæ abſque cornibus ſunt.
In iugis
tamen montium frigidiſſimarum regionum
alicubi, quoniam ob frigus aëris calor na­
turalis confirmatur, etiam fœminæ cornua
habent.
Pugnant arietes cornibus, vt in his
animalibus cornua ſint armorum vmbræ &
imagines, non arma.
Veròm dices: Quid er­
go illis eſt ad ſalutem, cornua non ſint?
Aut
igitur ouium nulla eſt ſpecies, vel oues pro­
pter homines, non propter ſe factæ viden­
tur.
Sed ouis originem habet è Sarmatia, ibi
Snas vocatur.
Greges ſunt velociſſimarum
ferarum, lana cinerei coloris, carne adeò
ſuaui, vt reges Parthorum Scytharumve
( nam vtraque regio nunc Tartariæ nomine
intelligitur ) venati eas non dedignentur.
Par eſt autem ex ea ratione ortum habuiſ­
ſe, & factas cicures, quòd lana veſtiantur
aduerſus frigora, vt reliquæ feræ aliarum
regionum pellibus precioſioribus.
Sed cur
lana cinerei coloris ſit, non videtur res du­
bitatione digna: ſiquidem in regionibus
frigidis animalia pleraque albo ſunt colore,

vt in Cyllene rupe Coſphy aues penitùs al­
bæ, & in Sipylo circa paludem Tantali a­
quilas candidas vidit Pauſanias.
Eſt autem
Sipylus mons in minore Aſia iuxta Phry­
giam maiorem, Cyllene autem in Arcadia.
Idem vidiſſe ſe memorat apros & vrſas can­
didas in Thracia natas, & ceruos Romæ
candidos, & lepores in Libia natos.
Aquilas
candidas Cycneas vocare ſolebant, quòd
eſſent exquiſitiſſimæ candidæ, & cycnis ſi­
millimæ.
Sed cur in frigidis regionibus can­
dida fiant animalia, cauſa obſcura non eſt.
Canities enim à mucore fit, mucor à ſitu, ſi­
tus à caloris imbecillitate, caloris imbecil­
litas ab aëris immodica frigiditate, in cute
propriè, quæ & aëri exponitur perpetuò, &
paruum calorem continet ex ſe.
Fit & quan­
doque, licet rarò, ob calorem externum, ex­
halante innato calore: ob id in calidis regio­
nibus, vt Libya, lepores albos fuiſſe non ab­
ſurdum.
In montium Germaniæ iugis &
lépores albos, & capreas, & ceruos candi­
dos non ſolùm non mirum, ſed rationi con­
ſentaneum.
Quanquam Pauſanias affirmet,
vidi eſſe quidem ceruos Romæ candidos, vnde
autem aduecti ſint, neſcire.
Romæ talium
copia & aliorum olim fuerat, cùm impera­
rent, orbi.
Subiit recordatio, ob id car­
minum T.
Calphurnij Siculi in Buco­
lico:
——vidi genus omne ferarum
Hîc, niueos lépores, & non ſine cornibus apros.
Manticoram ſyluis etiam quibus editur Alcem
Vidimus, & tauros quibus ex ceruice leuata.
Deformis ſcapulis torus eminet, at quibus hirtæ
Iactantur per colla iubæ, quibus aſpera mento
Barba iacet, tremuliſque rigent palearia ſetis.
Nec ſolùm nobis ſylueſtria cernere monſtra
Contigit æquoreos ego cùm certantibus vrſis
Spectaui vitulos, & equorum nomine dignum,
Sed deforme pecus, quòd in illo naſcitur amni,
Qui ſata riparum venientibus irrigat vndis.
Capricorni.
Damæ.
Capræ mi­
rum.
Capræ odio
habent hu­
manam ſa­
liuam.
Rangiferi.
Cur ceruæ
ſœminæ cor­
nibus ca­
reant.
Oues in
iugis mon­
tium regio­
num frigi­
darum cor­
nutæ.
Oues cur
facta.
Animalia in
frigidis re­
gionibus cur
albu.
Nihil hîc fabuloſum deſcriptum eſt,

quamvis à Poëta, mira forma ac quaſi
incredibili: nam de equis Niloticis hiſto­
riam notam eſſe ſcimus.
Hi à quibuſdam
etiam marini dicuntur.
Et dentes illorum
eburneis eſſe ſimiles docebimus: parte au­
tem anteriore equos referunt, poſterio­
re in piſcem deſinunt.
Vitulos marinos
inferiùs deſcribemus.
Tauri quibus iubæ

ſunt hirtæ Pæonij ſunt quibus toto corpo­
re pilus eſt hirſutus, præcipuè tamen in
pectore, & mandibula: hoc Pauſanias
vidiſſe ſe refert.
Quibus verò mento bar­

ba prominet.
Vri dicuntur. Hi ſunt tauri
Germaniæ robuſti, quibus ſub mento ve­
lut hircis barba iacent.
Habent enim re­
giones quædam propria, vt Sardinia Mu­

flum ſimillimum ceruo, imò ceruum, ſed
arietis cornibus, quem iure ſubulonem
etiam dicere poſſumus.
Sed ſi differunt ſu­
bulo mufloque, hac ratione differunt, quòd
ſubuloni longiora ſunt cornua, & ſoli­
da, vt capræ: Mufloni autem breuio­
ra, contorta, & ab initio inania, vt arieti.
Miſcentur enim ſpecies miris modis: vel

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index