Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
171
171 (157)
172
172 (158)
173
173 (159)
174
174 (160)
175
175 (161)
176
176 (162)
177
177 (163)
178
178 (164)
179
179 (165)
180
180 (166)
< >
page |< < (168) of 795 > >|
182168DISSERTATIO bene congruit cum obſervationibus factis anno 1706, & quæ pro-
ſtant in Philoſ.
Tranſact. N°. 310. Sed ad latitudinem Auſtralem
18 &
19 graduum videtur paulo magis eſſe erigenda verſus Lineam
abſque Declinatione, ut patebit facile, ſi quis tabulas Obſervatio-
num, quas infra appoſui, comparare cum hac Linea voluerit;
aliæ
curvæ etiam ſatis accurate obſervationibus reſpondent;
curvam
tranſeuntem ſupra loca, in quibus Magnes 10 gradibus declinat in
Mari Pacifico, ulterius continuavi, traduxique per urbem Valpa-
raiſo, quia Frezier inſuo Itinerario talem ibi notavit Declinationem.
licet Feuillèe eam modo poſuerit 9°, 30? , Halleyus enim nullas ob-
ſervationes in eo Mari captas poſſedit:
Si omnes cognoſceremus Decli-
nationes, quæ regnant in littoribus Americæ, mare Pacificum ſpe-
ctantibus;
ea, quæ Halleyus inchoavit, abſolvere poſſemus: nunc tan-
tum 5 alia loca addere utcunque potui, ex obſervationibus Frezierii
&
Feuilleji. ad Californiam, Santam Guaram & Aricam.
Verum tranſeundum eſt ad alias curvas, jacentes ad Ortum Li-
neæ expertis Declinationis;
hæ ductæ ſunt partim ſupra Oceanum
Æthyopicum, tumſupra Indicum, in quibus omnibus obtinet Declina-
tio Occidentalis, quæ maxima eſt ad latitudinem Auſtralem 54 gra-
dum, &
ad longitudinem Orientalem 50 grad. a MeridianoLondinenſi,
maxima hæc Declinatio eſt 30 graduum.
Si conſulamus obſervatio-
nes ex Philoſophic.
Tranſact. N°. 371. factas anno 1721. tum pa-
ret has curvas receſſiſſe verſus Ortum;
nam ſub latitudine 32°, 40? ,
ſub longitudine 120, 1?
, obſervatur Declinatio 3 graduum modo,
ubi Halleyus eam ponit 7 vel 8 graduum:
itidem ſub latitudine
Auſtrali 31°, 22?
, & longitudine 37°, 7? , ponitur Declinatio 10
graduum 57 Minut.
ubi Halleyus eam ſtatuit fere 20 graduum: iti-
dem in aliis obſervationibus eorundem Actorum ad latitudinem
Auſtr.
26°, 17? . & longitudinem 41°, 41? . ponitur Declinatio 14°,
30?
. ubi Halleyuseam ultra 20 gradus ponit: ex quibus liquet hanc
Declinationem auctam eſſe verſus Ortum.
Sequitur tandem in Mappa Halleyi, plus verſus Ortum, alia linea
expers omnis Declinationis, quæ tranſit ſupra Hollandiam novam,
inſulam Timor, Celebes, Mindoram, &
partem Chinenſis Regni,
100 milliaribus a Peking.
Ultra hanc lineam verſus Ortum unam Halleyus depinxit curvam,
quæ tranſiret ſupra loca, in quibus Declinatio Magnetis iterum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index