Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 283 > >|
1
Sit recta linea AB ſecta in puncto C biſariam, & non
bifariam in puncto D.
Dico rectangulum ADB æqua­
le eſſe rectangulo BDC bis vnà cum quadrato BD.
Quoniam enim rectangulum ADB, æquale eſt duobus
rectangulis, & ex BD, DC, & ex AC, BD, hoc eſt ex
CB, BD: ſed rectangulum ex CB, BD, eſt rectangu­
lum ex BD, DC, vnà cum quadrato BD; rectangulum
igitur ex AD, DB, æquale eſt duobus rectangulis ex
BD, DC, vnà cum quadiato BD.
Si igitur recta linea
ſecta fuerit bifariam, & non bifariam, &c.
Quod demon­
ſtrandum erat.
136[Figure 136]
PROPOSITIO II.
Si circulum, vel ellipſim duæ rectæ lineæ tan­
gentes in terminis coniugatarum diametrorum,
conueniant: & punctum in quo conueniunt, &
centrum figuræ iungantur recta linea; quæcun­
que hanc vnà cum prædictæ figuræ termino al­
terutri diametrorum parallela ſecuerit recta li­
nea, ita ipſa ſecabitur in duobus punctis, vt re­
ctangulum bis contentum ſegmentis, quorum al­
terum inter diametrum, & terminum figuræ, al­
terum inter figuræ terminum & contingentem
interijcitur, vnà cum huius quadrato, ſit æquale
quadrato reliqui ſegmenti inter diametrum, &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index