Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (170) of 672 > >|
182170Diſſertatio Sexta. moderetur; quandoquidem eiuſdem corporis miſti facultas, qua-
tenus ex calore pendet, aliquando acrior, aliquando languidior
apparet.
Certè Chalcitidis acrimonia tanta eſt, vt carnem vrat,
&
eſcharam inducat, ideò inter venena, quæ viſcera erodendo
interimunt, collocatur;
combuſta tamen miteſcit, atque à Ga-
leno lib.
4. de Compoſ. medic. ſec. gen. cap. 5. enumeratur inter
alia, *quæ ignem non experta, acria ſunt;
combusta, moderata*;
*lota poſt combuſtionem, lenia, mordacitatiſque expertia ſunt*: quia
ſcilicet combuſtione partes aliquæ ſulphureæ abſumuntur, &
ſpiri-
tus vnâ cum ſale volatili ſaltem ex parte auolant;
lauatione ve-
rò adhuc non exiguam ſulphuris cum ſale coniuncti partem ſecum
rapit aqua ſalem diſſoluens.
Quamuis autem (vt notauit Dioſco-
rides lib.
5. cap. 78. vbi de Calchanto, Chalcitide, Miſy, Sory, &
Melanteriâ egit) communiter, quæ vſtionem experta non ſunt,
peruſtis validiora eſſe exiſtimandum ſit, tamen aliqua ſunt, vt
Sal, Vini fæx, Nitrum, Calx, &
ſimilia, quæ cruda remiſſiora ſunt,
combuſta autem viribus efficaciora redduntur:
ideò nimirum quòd,
præter ſulphureas particulas in vſtione immiſſas, vi ignis combu-
rentis ſeparantur partes aliquæ potiſſimùm aqueæ, quibus vis ſa-
lium infirmabatur;
abſumpto autem humore aqueo, ſales validiùs
exerunt ſuam acrimoniam.
Quanta ſit vis ſalis ab humore aqueo
ſeiuncti, patet, ſi lixiuium, ex quo ſapo niger coquitur, excipias
ſartagine, &
excoquas non ad omnimodam ſiccitatem, ſed vſque
eò, dum materia humore abſumpto ſpiſſior facta craſſitudinem
contrahat, &
vbi refrixerit, concreſcat in lapidem, qui in teſ-
ſeras ſcindi poteſt;
atque loco ſicco ſeruandus eſt in vitro clauſo,
ne humidus aër ſales concretos liquefaciat.
Hic autem lapis
vim habet erodendi breui temporis ſpatio, &
citrà dolorem
inurit cauterium:
id quod lixiuium illud omnino præſtare ne-
quiret.
Dand. Quam iniecimus calidorum aliquot medicamentorum
mentionem, ſcrupulum mihi obijcit, qui alicui fortaſſe non nihil
faceſſat negotij:
Multa enim etiamſi calida ſint, cuiuſmodi eſt
Chalcitis, Cadmia fornacum, ſal, quo in cibis vtimur, &
ſimi-
lia, de quorum calore non dubitatur, pollent facultate aſtrin-
gendi, vt vnâ mente, vnaque voce, Medici docent:
At calor di-
latat potiùs, frigus verò conſtringit;
aſtrictio autem videtur eſſe
impedimento calori, hoc eſt igniculorum agitationi.
An,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index