Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 334 > >|
1eſt quàm F4, & angulus F 43 acutior qùam angulus
F 3 4.
Si autem ſpectator ſit verſus Y, Cometa quidem
illi aliquantò major & celerior apparebit in 5, ubi
videri incipiet, quàm in 8, ubi deſinet; ſed maximus
&scelerrimus apparebit, dum erit inter 6 & 7, ubi
ſpectatori proximus.
Adeò ut, dum erit in 5, apparere
poſſit inter stellas Virginis; dum inter 6 & 7, prope po­
lum Borealem, & ibi unâ die triginta vel quadraginta
gradus percurrere, ac tandem occultari in 8, prope
ſtellas Piſcis ſeptentrionalis: eodem modo atque
mirabilis Cometa anni 1475, qui dicitur à Regiomon­
tano obſervatus.
CXXIX.
Horum phaenomenn
explicatio.
5
10
15
20
25
5
10

Quaeri quidem poteſt cur Cometae non appareant,
niſi cùm in noſtro coelo verſantur, cùm tamen Fixae
conſpicuae ſint, licet ab ipſo longèiſſimè diſtent.
Sed
eo differentia eſt, quòd Fixae, lumen à ſe ipſis emit­
tentes, multò fortiùs illud vibrent quàm Cometae, qui
tantùm illud, quòd à Sole mutuantur, ad nos refle­
ctunt.
Et quidem, advertendo lumen cujuſque ſtellae
eſſe actionem illam, quâ tota materia vorticis in
verſatur, ab eâ recedere conatur, ſecundùm lineas
rectas ab omnibus ejus ſuperfiliciei punctis eductas,
ſicque omnem materiam vorticum circumjacentium
premit; ſecundùm eaſdem lineas rectas vel alias
aequipollentes: (cùm nempe iſtae lineae, per cor­
pora obliquè tranſeuntes, in ipſis refringuntur, ut
in Dioptricâ explicui), facilè` credi poteſt non modò
lumen proximarum ſtellarum, ut F &ſ, ſed etiam re­
motiorum, ut Y, vim habere movendi oculos incola­
rum terrae, qui putandi ſunt non longèè abeſſe à
S. Cùm enim illarum, ſimulque vorticum ipſas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index