Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1inferioris trochleæ, quandoquidem non vterque idem genus ve­
ctis exprimit, aut participat.
Si igitur orbiculum trochleæ ſu­
perioris, hoc eſt ſupernè appenſæ conſideremus, eam ratio­
nem vèctis obtinere comperiemus, quam participat etiam
libra æqualium brachiorum, nempe, cuius fulcimentum in­
ter pondus, & potentiam collocatur.
Porrò diameter or­
biculi orizonti parallela FG longitudinem vectis refert,
axiculus verò qui in centro eſt vbi H, fulcimentum.
Deinde
diametri extremum F à quo pondus cum inferiori trochlea
per funem propendet, vectis extremum exprimit, cui onus
eſt alligatum.
Alterum verò diametri extremum G, vectis
extremum deſignat, cui virtus mouentis applicatur.
At ſi orbiculum inferioris trochleæ conſiderare velimus,
aliam in eo vectis ratione deprehendemus; illam vtique
cuius fulcimentum conſtituitur in altero extremo, pondus
verò in medio, vt 1. par.
tex. 8. Additione 1 explicuimus.
Etenim ex duobus eius diametri extremis IK, alterum nem­
pe K fulcitur à fune, cui veluti immobiliter innititur, eo
quod ipſa ſuſtineatur in D.
Alterum verò extremum I ſur­
ſum attollitur verſus F per motum eiuſdem funis ibi vim
præcipuam imprimentis.
Pondus denique C propendet ex
medio vbi L, ibique propterea grauitat inter fulcimentum, &
potentiam attollentem.
Ex quibus conſtat, vtriuſque trochleæ
orbiculos vectis rationem habere, ſed non eandem.
Quod ſi quæras quæ nam ex his duabus trochleis maius
potentiæ mouenti auxilium præſtet.
Reſpondetur, ſuperio­
rem trochleam non tam auxilium, quàm commoditatem,
ac facilitatem ad trahendum illi præbere.
Vt enim patet ex
Guido Vbaldo de trochlea propoſitione prima, beneficio
ipſius trochleæ ſuperioris ſupernè videlicet appenſæ quan­
do potentia æqualis eſt ponderi inferius alligato, nullatenus
eleuare illud poterit, cum ita ſe habeat, ac ſi aliud eſſet ap­
penſum pondus, æquale ponderi prædicto cum æquali di­
ſtantia à centro, ſiue axiculo, circa quem diameter orbiculi
non ſecus ac libra conuertitur, vt clarius videre eſt in hac
figura, in qua linea AB diametrum referat orbiculi ABC

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index