Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (62) of 214 > >|
18362GEOMETRIA SVBTERRANEA.
2. Verum, pro inueniendo flexu ſequentis lineae be,
11Figur. 10. haec monita obſeruanda ſunt.
Scilicet ſit triangulum cbd
horizontaliter exhibendum, ſeparata figura propoſitum.
ex ea apparet, lineas cb, bd, cd, ſingulas habere ſua perpen-
dicula et baſes, quae angulis inclinationis competunt.
et ſi
infima horizontalis zyd, ducatur, et catheti by, cz demit-
tantur, erit perpendiculum bx illud, quod hypotenuſae cb
debetur, alterum by eſt pro funiculo bd, tertium cz pro
fune cd et quia cx, zy ſunt parallelae, erit cz = xy
(§.
16. Geom.) eſt autem xy = by - bx, ex quo fluit mo-
dus, reperiundi baſin zd;
nempe quaerantur catheti funium
cb, bd, et ſumatur eorum differentia = xy = cz porro
data hypotenuſa cd, numeris definita, quadratum eius-
dem ſumatur, et a ן cd dematur ן cz, et ſupererit ן zd
(§.
148. Geom.) extractaque radice, (§. 98. Arith.) ipſa ba-
ſis zd noteſcet.
Cognitis baſibus, triangulum cbd com-
ponatur, et linea be ducatur, quae ſuniculi ſequentis, in
fodina inuenti, baſi aequalis eſt.
et fimiliter, his ſequentium
angulorum determinatio inſtituatur.
Caſus ſecundus, quando circuli horarii in ſpecubus fue-
runt adhibiti.
1. Iterum baſeos primi funiculi poſitio compaſſo no-
tata, inſtrumento lineationis ſignetur.
2. ſequentes ductus facili opera transportatorio circu-
lari, annectuntur.
nempe applicatur illius centrum extre-
mo primae baſeos, et mouetur ille orbis, donec prior li-
nea peripheriae circularis @unctum in pugillaribus ſcri-
ptum indicat.
tum reſpicitur etiam angulus funiculi ſe-
quentis, et prope orbem horarium reſpondens punctum
ceruſſa uel ſtili apice in charta deſignatur;
deinceps ex
centro per hoc punctum linea producitur, et magnitudo
baſeos, ex ſcala accepta reſecatur.
Eodem modo reliquae
quoque baſes componuntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index