Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657
page |< < of 203 > >|
1
Salientium|
proportio ad
duos tubos.
Sint igitur in præcedenti ſchemate duo tubi, BL pedalis,
& BA quadrupedalis; ſithorizon OHG; ſitque tubi pedalis BL
ſaliens horizontalis CH, tubi verò quadrupedalis BA ſaliens
horizontalis ſit CG.
Dico, longitudinem ſalientis tubi BL
pedalis, ſcilicet CH, eſſe ſubduplam ſalientis tubi BA, ſcilicet
CG.
Obſerva vit id Merſennus, ut aſſerit ipſe in ſuis Phænome­
nis hydraulicis Propoſit. XVI.
Quare, ſi longitudo ſalientis tu­
bi pedalis eſt unius pedis, longitudo ſalientis tubi quadrupedalis
erit duorum pedum; & longitudo ſalientis tubi ſexde cupedalis
erit quatuor pedum; & longitudo ſalientistubi 64 pedum erit
octo pedum; & ita de reliquis.
Ratio huius Phænomeni vide­
tur deſumenda eſſe à velocitate aquæ deſcendentis per tubos,
quæ etiam eſt in ratione tuborum ſubduplicata, ut conſtat ex
Propoſit. X. Capitis præcedentis.
Poriſma.
SEquitur hinc, altitudines tuborum habere duplicatam ratio­
nem eius, quam habent longitudines ſalientium horizonta­
lium.
Annotatio I.
QVod dixi in Propoſitione de ſalientibus horizontalibus CG, CH,
debet etiam intelligi de ſalientibus medijs DK, DI.
Annotatio II.
Salientium
longitudines
obſervare.
LOngitudines ſælientium ſuper horizontem quemcun〈qué〉 poteſt quilibet
obſervare facillimè, & ubivis locorum, ſiconficiat ſibi tubulum
præcedentis figuræ ABC portatilem, determinatæ altitudinis & lati­
tudinis, v.g. altumpede vno, & latum digito.
Si enim apud C epiſto­
mium inſerat, aut etiam ſolum digitum apponat foramini C, & de­
inde repleto tubo epiſtomium aperiat, aut digitum amoveat, ut paucu­
læ ſolùm guttulæ exiliant, iterumque obturet foramen; notare poterit
in horizonte ſignum à ſaliente impreſſum; cuiusmodi ſigna
ſunt in ſuperiori ſchemate K, I, H, G, &C.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index