Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 1055 > >|
1
prima poteſtate conſtituta eſt, interitus abſolutus eſt, quia materia ſimpliciter eſt poteſtate nihil
actu: ſed tendere ad actum, qui eſt idem cum vltima poteſtate, aut redire ad poteſtatem primam,
tempore abſoluitur, & hoc eſt generari, aut interire: & ex hoc generationem & interitum tem­
pus dimetitur.
eſſe & non eſſe ſunt indiuidua: quamobrem & indiuidua eſt menſura illorum.
Cęterùm in materia ſemper eſt potentia, deque ea quoquo pacto dici poteſt non eſſe, quouſque
ad illam extremam poteſtatem non peruenerit quæ idem dicitur eſſe cum forma, & quo facto res
ipſa genita eſt.
Verum enimuero, tametſi, dum fit res, non adeſt forma, niſi in extremo, tamen,
dum aboletur, extat ſemper donec omneis perfectionis gradus materia depoſuerit.
Ecce dum
moritur homo, fit, nec dum eſt cadauer.
eſt tamen homo ſemper vſque ad extremum. Cauſſa
(niſi fallor) eſt natura formæ, quæ per ſe ipſam totius habet rationem & in ſeipſa vna eſt & indi­
uidua; quicquid habet partitionis id materiæ priuilegio conſecuta eſt.
Cùm ergo ſit totum in
ſe, niſi ad extremum peruenerit totum non eſt, neque forma, eſt enim homo, non animal, aut ra­
tionis compos: ſed hoc totum animal rationis compos.
Quia verò eſt totum in materia parti­
biliter.
hinc fit, vt etiam ſuperſtes ſit eius ratio in quaque parte. Nam ſi nauem accipias, eamque.
totam comburere iuſſus ſis, nunquam totam nauem combuſſeris, ſi qua pars eius adhuc ſit ſu­
perſtes; quaſi etiam totius ratio in extrema eius parte reſideat.
Iube conſtrui totam; tota non

erit conſtructa, niſi extrema quoque teſſella fuerit impoſita.
Ego rum tota deſtructa erit, cùm
nihil ex ea ſuperſit, quod deſtruendum ſit.
Transfer hęc nunc ad rem noſtram; niſi quòd id quod
erat in naui pars quanta: hîc eſt pars eſſentiæ; idem profectò iudicium ferre poteris.
Ita ratio
diſpar eſt totius ſecundum formam & ſecundum materiam.
Quare cùm in generatione ſit pro­
greſſus ad formam; in interitu ad materiam: totius ratio variatur, & quod eſt totum in genera­
tione non eſt, niſi partes omnes in vnum coierint, quod eſt ſecundum formam; quod verò totum
eſt in corruptione, vſque ad vltimam partem conſeruatur, quia totum eſt ſecundum materiam,
ea verò parte ſublata res amplius non eſt, ſed ſola materies, & pura vtique poteſtas.
Ita totius il­
lius ratio in ortu & interitu ſeruatur à natura quæ cum ſuo proceſſu congruit.
E
F
G
H
a 9. Met.
Cc. 5.7.
A
B
a que 1.
C
b 1. Phyſ.
T. 63.
D
E
F
a 1. Phyſ.
b 7. Met.
G
c 8. Mt. T.

9. Met. c. 7.
d Tr. 4.
Met.
H
e 7. Met.
T. 10.
A
B
Aliqua de formæ partibus adduntur, & quorundam ſapientum dicta cum ſuperioribus
conciliantur.
Cap. XV.
NON erit importunum, ſi rem à compluribus inauditam, & quę alioquin in paradoxis & ad­

mirabilibus ab iis numerari poſsit qui parùm anxiè naturalium rerum latebras peragrant.
pluribus hoc loco exponam, eoque. pręcipuè quod ſpero etiam fructum maximum allaturam eſ­
ſe orationem noſtram ad illa cognoſcenda quæ phyſiologiæ receſſus habent, motus explicatio­
nem reſpicientia quæ ſæpe in 6. & 8. Phyſ. tractando occurrunt, de motuum terminis & primo
& vltimo inſtanti.
Primum ex his illud erit, vnde partes iſtæ diſtinguantur. Alterum ſit'ne ea­
dem ipſarum ratio in ſubſtantia & accidente.
Tertium, quemadmodum ſe habeant ad motum
& mutationem.
Porrò in ſubſtantiis duplex eſſe cauſſa videtur, prout etiam duplex eſt ſub­
ſtantiæ ſenſilis ordo.
Nam quædam eſt ſimplex vt corpora illa quæ ſunt elementa aliorum; alia
ſunt mixta, & ex his nonnulla quæ multas virtutes, ſeu formas requirunt, vt exiſtant.
Sunt enim
formarum gradus in his ita vt poſteriores in materia deſiderent alias, tanquam illius apparatum
quòd ſine ipſis aut non ſint, aut fruſtra.
hæ verò quæ ſupponuntur, communiores eſſe ſolent.
Nam quod officium obſecrò fuerit facultatis ratione vtentis ſine ſentiente? cùm omnis noſtra
appetitio atque cognitio ortum ducat à ſenſu.
quomodo etiam vtræque. ſe ſine alente tuebuntur?
quandò fluxæ ſunt, & niſi quotidie reſtaurentur, ad corporis fluxum concidant. Ergo ſiue vt ſint

poſteriores & minus communes, ſiue vt operentur, alia principia flagitant, neque materia nuda
contentæ ſunt.
Propter has igitur facultateis quę requiruntur, antequam ad vltimam atque abſo­
lutiſsimam formam natura perueniat, varias item contingit eſſe huiuſce formæ parteis.
In ſimpli­
cibus autem corporibus aut iis omnino quorum vna forma, atque illa quidem ſimplex eſſe cen­
ſetur, propter formarum earumque.
partium repugnantiam. Cùm enim parteis ſint propter for­
mas, & pendeant ab ipſis, earum quoque naturam participant.
Hinc pulſio poteſtatis, & actus
oppoſiti introductio, dum quia poteſtas comitatur actum, oppoſitum, vt poteſtas ad calorem frigo­
re oppoſito fundatur, actu labefactato ſimul & ipſa langueſcit, actuique.
oppoſito præbet ingreſ­
ſum.
Nam quantum inerat de poteſtate, tantumdem intrudit de actu efficiens, & quod poteſtate
pręcedebat, in actum conuertit auxilio qualitatum ſenſilium: quapropter iis attributum tempus;
quod in generatione rerum ponitur, cùm tamen redundet in ſubſtantiam & materiam, atque po­
tentiam quæ propter repugnantiam ſunt partibiles, neque è veſtigio contrahi poſſunt: partibili­
tatem verò tempus conſequitur.
Has ego materiæ partes non ero fortè accuſandus ſi graduum
nomine ſignificè.
Namque etſi gradus ad qualitates propriè accommodetur; attamen ad ſubſtan­
tias quoque transferri conſueuit à philoſophis, vnde animantium gradus dici ſolent, in quibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index