DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1totam CF, hoc eſt ipſam AG quater metietur. at verò GB ſei­
pſam ſemel metitur ipſa igitur GB totam AB quinquies metie­
tur.
Ex quibus li〈que〉t GB ipſarum ABCE communem eſſe
menſuram.
Et eſt quidem AB quintupla ipſius BG; ipſa verò
CE eiuſdem BG dupla.
erit AB ad CE, vt quintupla ad duplam.
hoc eſt duplex ſeſquialtera.
quod demonſtrare oportebat.
PROPOSITIO. VIIII.
Si quatuor lineæ in continua fuerint proportio­
ne, & quam proportionem habet minima ad exceſ
ſum, quo maxima minimam ſuperat; eandem ha­
beat quædam aſſumpta linea ad tres quintas exceſ­
ſus, quo maxima proportionalium tertiam exce­
dit: quam verò proportionem habet linea æqualis
duplæ maximæ proportionalium, & quadruplæ ſe
cundæ, & ſextuplæ tertiæ, & triplæ quartæ ad lineam
æqualem quintuplæ maximæ, & decuplæ ſecundæ,
& decuplæ tertiæ, & quintuplæ quartæ, ean-­
dem habeat quædam aſſumpta linea ad ex ceſſum,
quo maxima proportionalium tertiam ſuperat;
vtræ〈que〉 ſimul aſſumptæ lineæ erunt duæ quin­
tæ maximæ.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index