Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
161 155
162 156
163 157
164 158
165 159
166 160
167 161
168 162
169 163
170 164
171 165
172 166
173 167
174 168
175 169
176 170
177 171
178 172
179 173
180 174
181 175
182 176
183 177
184 178
185 179
186 180
187 181
188 182
189 183
190 184
< >
page |< < (177) of 760 > >|
183177LIBER VIII. enim tali an tali moueatur motu, & ex quo magis elemento
constet
.
Eorũ autem quæ mouẽtur ab alio, quædam natura,
quædam
præter naturam mouẽtur:
præter naturã, terra ſur
ſum
, ignis deorſum.
Partes inſuper animaliũ, ſæpenumero
præter
naturã mouẽtur, ob poſitiones motusq́;
modos. Atq;
maximè quidẽ perſpicitur id, quod mouetur ab aliquo motu
cieri
, in hiſce quæ præter naturã mouentur, præterea quòd
ab
alio moueri patet.
Postea uerò quæ præter naturam
mouentur
, perſpicitur in hiſce, quæ natura quidem mouen
tur
, à ſe autem ipſis motu cientur, in animalibus inquam.

Non
eſt enim obſcurum, ſi animal ab aliquo moueatur:
ſed
quonam
pacto distinguere oportet id, quod mouet ipſius,
&
id, quod mouetur. Nam ut in nauigijs, & in hiſce quæ
non
natura constant, ſic &
in animalibus quod mouet, &
quod
mouetur, diuiſum eſſe uidetur, atq;
hoc pacto totum
ipſum
animal ſeipſum motu ciere.
Maximè uerò dubita-
tur
reliquum dictæ diuiſionis ultimæ membrum:
eorũ enim,
quæ
motu cientur ab alio, quædam præter naturam moueri
diximus
, quædam natura moueri:
hæc autem ſunt, quæ dubi
tationem
afferunt à quonam mouentur, ceu leuia, grauiaq́;
.
hæc
enim ad oppoſita quidem loca ui pulſa mouentur, ad
propria
uerò, leuia quidem ad ſupera, grauia uerò ad in-
ſera
, ſuapte natura ſeruntur.
A quonam autem mouen-
tur
?
nam impoßibile eſt à ſeipſis ipſa moueri: eſt enim hoc
officium
uitæ, ac animantium proprium.
Conſistere etiam
à
ſeipſis poſſent:
nam ſi quippiam ſibi cauſa ſit ambulan-
di
, eſt etiam cauſa ſibi non ambulandi.
Quare ſi collocatũ
eſſet
in igne moueri ſurſum, eſſet in ipſo ſitũ deorſum etiã
ferri
:
metas quoq; rationis egreditur, & uno motu dũtaxat
à
ſeipſis moueri, ſi ipſa ſe ipſa moueant.
Præterea quî

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index