Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
161 147
162 148
163 149
164 150
165 151
166 152
167 153
168 154
169 155
170 156
171 157
172 158
173 159
174 160
175 161
176 162
177 163
178 164
179 165
180 166
181 167
182 168
183 169
184 170
185 171
186 172
187 173
188 174
189 175
190 176
< >
page |< < (169) of 795 > >|
183169DEMAGNETE. Orientalis; poſuit autem eam 5 graduum; nihil vero ulterius pro ma-
ri Pacifico notavit;
ſed ab anno 1700 facta ſunt per illum immen-
ſum Oceanum nonnulla itinera, &
ſimul notatæ ſunt Magnetis De-
clinationes, quibus uſus fui ad alias lineas ducendas, quæ in mari
Pacifico conſpiciuntur.
In Philo ſophic. Tranſact. N°. 368 proſtant
obſervationes captæ a Wooden Rogers Anno 1710, in quibus ad la-
titudinem Boream 14°, 24?
. adlongitudinem 126°, 45? Declinatio fuit
40?
orientalis: ſed ad latitudinem Boream 14°, 36? fuit Declinatio 50?
orientalis; & ad latitudinem eandem 14°, 14? fuit Declinatio 45 orien-
talis:
quare dabitur inter latitudinem Boream 14°, 36? , & 14°, 14? . lo-
cus, in quo Declinatio erit nulla:
tum vero ab utraque parte hujus loci
iterum obſervatur Declinatio orientalis.
De Liſle alias accepit obſerva-
tiones eodem anno factas in Pacifico Oceano, ex quibus collegit etiam
dari Lineam expertem Declinationis, quæ incederet a Boreâ verſus
Auſtrum, circiter inſtar Meridiani terreſtris:
Hæc proinde eſt tertia
Linea Declinationis expers.
vid. L? Hiſtoire de L? Acad. Roy. A°. 1712.
quam duxi in Tab.
X. â California incipiendo. Habet hæcid peculiare,
ut ad utramque ſui partem Declinationem ſentiat orientalem, cum
aliæ binæ lineæ Variationis expertes, ab Halleyo detectæ, habeant
ad unum ſui latus Declinationem orientalem, ad alterum occiduam.
Forſitan hæc Linea erit modo continuatio Meridiani primi Ma-
gnetici, qui tranſit ſupra Bermudos, Carolinam, &
Americæ par-
tem Septentrionalem uſque ad Californiam, inde recta deſcendens
Æquatorem terreſtrem verſus, inſtar Meridiani Terræ decurrit, aut
parum ab eo aberrat:
Hujus lineæ, per mare Pacificum ducendæ,
decurſum accurate hactenus determinare non poſſumus, priuſquam
multo plures obſervationes æque in latitudinibus variis Boreis, ac
Auſtralibus captas erimus adepti:
Obſervationum penuriâ lineas
aliarum Declinationum tantummodo indicavi ſub formâ parvarum
rectarum, terreſtri Meridiano parallelarum;
procul dubio enimre-
ctæ erunt, quia linea ſecunda Declinationis expers, quæ per Chi-
nam atque Hollandiam novam tranſit, fere rectà inſtar Meridiani
terreſtris procurrit, tum quia ad rectam adhuc propius accedit li-
nea, quæ tranſit ſupra loca, in quibus Declinatio ſex graduum ob-
ſervatur, cujus ductum neceſſario ſequentur lineæ aliarum Declina-
tionum, inter hanc &
Meridianum tertium Magneticum intermediæ:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index