Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
Principio circum tribus actis impiger annis
Floret equus, puer haudquaquam.
quin saepe etiam nunc
Ubera mammarum in somnis lactantia quaerit.

Post ubi equum validae vires aetate senecta
Membraque deficiunt fugienti languida vita:
Tum demum puero illi aevo florente, iuventas
Occipit, & molli vestit lanugine malas:
Ne forte ex homine, & veterino semine equorum
Confieri credas Centauros posse, neque esse:
Aut rabidis canibus succinctas semimarinis
Corporibus Scyllas, & cetera de genere horum;
Inter se quorum discordia membra videmus:
Quae neque florescunt pariter, nec robora sumunt
Corporibus, neque proficiunt aetate senecta;
Nec simili Venere ardescunt, nec moribus unis
Conveniunt, neque sunt eadem iucunda per artus.

Quippe videre licet, pinguescere saepe cicuta
Barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.

Flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
Tam soleat torrere, atque urere, quam genus omne
Visceris in terris quodcumque & sanguinis extet:
Qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
Prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
Ore foras acrem flaret de corpore flammam ?

Quare etiam tellure nova, caeloque recenti
Talia qui fingit potuisse animalia gigni,
Nixus in hoc uno novitatis nomine inani;
Multa licet simili ratione effutiat ore:
Aurea tum dicat per terras flumina vulgo
Fluxisse, & gemmis florere arbusta suesse:
Aut hominem tanto membrorum esse impete natum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index