Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
171 165
172 166
173 167
174 168
175 169
176 170
177 171
178 172
179 173
180 174
181 175
182 176
183 177
184 178
185 179
186 180
187 181
188 182
189 183
190 184
191 185
192 186
193 187
194 188
195 189
196 190
197 191
198 192
199 193
200 194
< >
page |< < (177) of 760 > >|
183177LIBER VIII. enim tali an tali moueatur motu, & ex quo magis elemento
constet.
Eorũ autem quæ mouẽtur ab alio, quædam natura,
quædam præter naturam mouẽtur:
præter naturã, terra ſur
ſum, ignis deorſum.
Partes inſuper animaliũ, ſæpenumero
præter naturã mouẽtur, ob poſitiones motusq́;
modos. Atq;
maximè quidẽ perſpicitur id, quod mouetur ab aliquo motu
cieri, in hiſce quæ præter naturã mouentur, præterea quòd
ab alio moueri patet.
Postea uerò quæ præter naturam
mouentur, perſpicitur in hiſce, quæ natura quidem mouen
tur, à ſe autem ipſis motu cientur, in animalibus inquam.

Non eſt enim obſcurum, ſi animal ab aliquo moueatur:
ſed
quonam pacto distinguere oportet id, quod mouet ipſius,
&
id, quod mouetur. Nam ut in nauigijs, & in hiſce quæ
non natura constant, ſic &
in animalibus quod mouet, &
quod mouetur, diuiſum eſſe uidetur, atq;
hoc pacto totum
ipſum animal ſeipſum motu ciere.
Maximè uerò dubita-
tur reliquum dictæ diuiſionis ultimæ membrum:
eorũ enim,
quæ motu cientur ab alio, quædam præter naturam moueri
diximus, quædam natura moueri:
hæc autem ſunt, quæ dubi
tationem afferunt à quonam mouentur, ceu leuia, grauiaq́;
.
hæc enim ad oppoſita quidem loca ui pulſa mouentur, ad
propria uerò, leuia quidem ad ſupera, grauia uerò ad in-
ſera, ſuapte natura ſeruntur.
A quonam autem mouen-
tur?
nam impoßibile eſt à ſeipſis ipſa moueri: eſt enim hoc
officium uitæ, ac animantium proprium.
Conſistere etiam
à ſeipſis poſſent:
nam ſi quippiam ſibi cauſa ſit ambulan-
di, eſt etiam cauſa ſibi non ambulandi.
Quare ſi collocatũ
eſſet in igne moueri ſurſum, eſſet in ipſo ſitũ deorſum etiã
ferri:
metas quoq; rationis egreditur, & uno motu dũtaxat
à ſeipſis moueri, ſi ipſa ſe ipſa moueant.
Præterea quî

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index