Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (114) of 434 > >|
Simili modo autem, ſi inquiramus in paraboloide illa ſive
22TAB. XVII.
Fig
. 1.
parabola cubica, in qua cubi ordinatim applicatarum ad
axem
, ſunt inter ſe ſicut portiones axis abſciſſæ, inveniemus
curvam
cujus evolutione deſcribitur, quæque proinde rectæ
lineæ
æquari poterit, nihilo difficiliori conſtructione per pun-
cta
determinari.
Nam ſi fuerit illa S A B; axis S M; (di-
citur
autem improprie axis in hac curva, cum forma ejus ſit
ejusmodi
, ut ductâ S Z, quæ ſecet S M ad angulos rectos,
ea
portiones ſimiles curvæ habeat ad partes oppoſitas;)
aga-
rur
per punctum quodlibet B, in paraboloide ſumptum, re-
cta
B D, quæ curvam ad angulos rectos ſecet, axique ejus
occurrat
in M, rectæ vero S Z in Z.
Deinde ſumatur B D
æqualis
dimidiæ B M, unà cum ſesquialtera B Z.
Eritque
D
unum è punctis curvæ quæſitæ R D vel R I, cujus evo-
lutione
, juncta tamen recta quadam R A, deſcribetur para-
boloides
S A B.
Sunt autem hic, quod notatu dignum eſt,
quodque
in aliis etiam nonnullis harum paraboloidum con-
tingit
, duæ evolutiones in partes contrarias, quarum utra-
que
à puncto certo A initium capit;
ita ut evolutione ipſius
A
R D, in infinitum porro continuatæ, deſcribatur para-
boloidis
pars infinita A B F;
evolutione autem totius A R I,
ſimiliter
in infinitum extenſæ, tantum particula A S.
Pun-
ctum
autem A definitur, ſumptâ S P quæ ſit ad latus re-
ctum
paraboloidis, ſicut unitas ad radicem quadrato-qua-
draticam
numeri 91125, (is cubus eſt ex 45) applicatâque
ordinatim
P A.
Unde porro punctum R, confinium dua-
rum
curvarum R D, R I, invenitur ſicut cætera omnia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index