Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 403 > >|
1coitu, vt de animali illo admirabili iam
dictum eſt: vel regione: nam ( vt dixi)
tauris Germanicis longa barba prominet,
maiuſque eſt corpus, Pæoniis hirſutum, Li­
bycis quos Lant vocant lingua materna
ſua, corpus candidum, vngues nigri, ſeu
potius vngulæ corio impenetrabili, atque
ob id, & ob pulchritudinem precioſo.
Eſt
autem hoc animal velox ob conſuetudi­
nem, pabulumque.
Variantur etiam regio­
nibus ſerpentum colores.
In Æthiophia

enim, & Libya viperæ nigræ ſunt, velut
& homines, quod etiam Pauſanias teſtatur.
Nam cùm pilo careant, aduritur cutis, vt ho­
minum ab immodico calore, quare non eſt
maior ratio de hominibus quòd nigri ſint,
his in regionibus, quàm de viperis.
Va­
riantur etiam ætate, vt mures, qui caneſ­
cunt ſenio.
Et non ſolùm animalia ipſa,

ſed ex ipſis genita ſenectutis extremæ veſti­
gia oſtendunt: vtin equis, & hominibus,
quorum facies cùm ex decrepitis parentibus
nati ſunt, rugoſa eſt: vis enim cordis vbi
hebetata eſt, contrahit cutim, atque hoc
eſt indicium iam debilium membrorum
principalium.
Illud verò ſæpe nos animad­

uertimus.
Itaque primum mutationis prin­
cipium eſt ex miſtione diuerſarum ſpecie­
rum, ſecundum ex regionibus, tertium ex æ­
tate, & generatione à parentibus nimis
iuuenibus, aut ſenio confectis.
Maxima
verò mutatio in regionibus ad Auſtrum, vel
Boream tendentibus, inde ab Oriente in Oc­
cidentem, pòſt in paludibus, aut ſiccis lo­
cis, vltimò montium, ac planitiei diuerſi­
tate.
Libya verò multa monſtra mittit, non
ſolùm ob calorem immenſum, & ſiccitatem,
ſed ob aquarum penuriam, qua animalia di­
uerſi generis miſcentur: vt tauri quidam,
quos Rhinocerotes eſſe diximus: alij etiam
gibbo inſignes, vt cameli, quorum meminit
hîc poëta.
De alce ſuperiùs dictum eſt, &
quòd rarò viſa ſit: cuius rei cauſam Pauſa­
nias docet, dicens: Hominem procul odo­
ratur, & cùm præſenſerit, in conualles &
profundiſſimas ſpeluncas ſe abſcondit: nec
illam venari, ob id licet ſolam, ſed caſu,
cùm venatores ſpatium mille ſtadiorum
alias feras quærentes circumdederint.
Me­
diam ille eſſe refert inter ceruum & ca­
melum, quòd forſan gibbam habent in dor­
ſo.
Aut hæc alia eſt ab ea quam Cæſar deſ­
cripſit.
Manticora autem non habet certum
autorem, ſed poëticæ adiectam exiſtimo.
Cteſias, quem Plinius ſequitur, eam deſcri­
bit, cuius etiam autoritate Ariſtoteles me­
minit, illi non ſatis fidens.
Sed non viſam
tot luſtris Romanorum, nec à Pauſania, mi­
rum eſt.
Indiæ illam tribuunt. Sed ( vt dixi)
Libya in eodem tractu eſt, & Æthiopia, in
quibus tigrides, vt apud nos lupi, abundant.
Maculoſa pelle creditur eſſe tigris. Nos duas
vidimus Florentiæ, quas tigres eſſe dice­
bant, cùm pardis eſſent ſimiles.
Equi mari­
ni.
Tauri pæonij
Vri.
Muflo.
Lant.
Viperæ Li­
bycæ.
Quomodo
cognoſcun­
tur filij de­
crepitorum.
Leo.
Naſcitur & Leo eiſdem in locis, fermè
animalium quadrupedum audaciſſimum, cu­
ius oſſa ignem colliſa creduntur excutere:
ſunt enim duriſſima & ſolida, ac quaſi abſ­
que medulla, longo corpore, colore fuluo,
acri intuitu, longa cauda quam quatit per­
ſæpe, pilus non rectus anterius, ſed mollis, ac
flexus: corio prorſus impenetrabili: breuior
parte poſtrema, capite magno, rictu oris am­
plo: tanto ceruicis ac dentium robore, vt
camelum ore arreptum ferat: tanta fortitu­
dine, imò audacia potiùs, vt ſolus ducentos
aggrediatur equites: vnguibus maximis, ac
duriſſimis armatus, rugitus aſper.
Iracun­
dum genuit, quia fortiſſimum: atque ob
naturam tam calidam, alternis diebus la­
borat morbo, quibus iacet proſtratus &
rugit, non totis diebus, ſed ſtatutis horis: nec
omnes forſan, ſed qui captiui detinentur.
Sed etiam animalia pellibus nobiliora,
vt lynces, & è muſtelarum genere plurimæ,
martes varij, lardironi, viuerræ, piroli, her­
meli, ginetæ.
Has Hiſpania mittit, forma
& moribus domeſticis muſtelis, quas nos fo­
dinos vocamus, ſimiles, pelle varia, ac ni­

gris & cinereis alternantibus maculis di­
ſtincta.
Sed Zebellinæ, alias ſabellæ, om­
nium longè precioſiores pulchritudine, ac
raritate.
Has mittunt ſub extremis Septen­
trionibus Lapones, Soli expoſitæ, pluri­
mùm depilantur, quòd hæc animalia in
vmbra, & vbi Solis vis debilis admodum
eſt, degant.
Creduntur veneris deſiderium
mulieribus augere.
Hæ etiam mardurorum
pellibus nobiliores ſunt, molliore & denſio­
re pilo, quique vtrinque conuerſus ordi­
nem retineat.
Vtrumque animal vngulis, &
dentibus acutiſſimis, præcipuè ſabellæ: vtrun­
que
cauda piloſa, ac veluti ſciuro vtitur,
tanquam velo, vt ex arbore in arborem ſal­
tu ſe transferat.
Abundant autem maximè
prope polum, vſque ad tredecim partes,
quòd regio illa inhoſpita ſit, & frequens hu­
milibus ſyluis.
Pelles quoque ibi pulchrio­
res & meliores, nec verò numerus horum
generibus, ſi ad pellium colores varios reſ­
picias, & ad llorum naturam moreſque,
tanta eſt copia muſtelarum.
Pelles colli diu­
turniores plerunque, vt in vulpem viuerram,
ſardirolo: nam partem eam cute ſolidiore, ob
periculum natura muniuit, inde factum eſt,

vt pili diutius contineantur.
Negauerat A­
riſtoteles, animalibus iucundos ineſſe odo­
res, adeoque conſtanter, vt pantheram

benè olere tantùm quibuſdam animalibus
affitmet, non autem verè, neque ab hoc
diſſentit Theophraſtus.
Sed ſtercus anima­
lium: quoniam multum & humidum erat
impedire odoris ſuauitatem poteſt, in plan­
tis nominata cùm ſit modicum, & ſiccum,
atque concoctum.
Quamobrem animali­
bus, quibus ſtercus benè olet, modicum eſſe
oportet, & ſiccum, vt lacertis magnis, de
quibus ſuprà diximus, quos etiam croco­
dilos vocauimus, & anguibus.
Igitur vt na­
tura nihil intactum relinquet, ſtuduit dili­
genter, vt odoratum animal efficeret, neque
vnum, ſed diuerſa ratione.
Muſtella­
rum genere.
Sabellæ pel­
les.
Pelles colli
cur diutur­
niores.
13. Proble­
mat.
40. Lib.
6. de planta­
rum cauſis.
Cur anima­
lia pauca
iucundi odo­
ris.
Zibethum igitur finxit feli perſimilem,

ſed maiorem: animal quod Hiſpania mittit
dentibus armatum, etiam ferum valde, quòd
nulla temporis longitudine miteſcat.
Pilo
aſperiere, ore oblongo, vt meli animali: in hu­
ius tam maſculi, quàm fœminæ genitali­
bus folliculum genuit, è quo ſemen ar­
genteo cochleari excipitur: adeò odoris

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index