Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
201
201
202
202
203
203
204
204
205
205
206
206
207
207
208
208
209
209
210
210
< >
page |< < of 258 > >|
1 praebet, ut est oris extremis cumque notata
quantaque quantast hinc nobis videatur in alto.

postremo quoscumque vides hine aetheris ignes;
quandoquidem quoscumque in terris cernimus ignes,
dum tremor est clarus, dum cernitur ardor eorum,
perparvom quiddam interdum mutare videtur
alteram utram in partem filum, quo longius absunt;
scire licet perquam pauxillo posse minores
esse vel exigua maioris parte brevique.
Illud item non est mirandum, qua ratione
tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
quod maria ac terras omnis caelumque rigando
compleat et calido perfundat cuncta vapore.
nam licet hinc mundi patefactum totius unum
largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
ex omni mundo quia sic elementa vaporis
undique conveniunt et sic coniectus eorum
confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.

nonne vides etiam quam late parvus aquai
prata riget fons interdum campisque redundet ?

est etiam quoque uti non magno solis ab igni
aera percipiat calidis fervoribus ardor,
opportunus ita est si forte et idoneus aer,
ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
quod genus interdum segetes stipulamque videmus
accedere ex una scintilla incendia passim.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index