Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
[Figure 101]
[Figure 102]
[Figure 103]
[Figure 104]
[Figure 105]
[Figure 106]
[Figure 107]
[Figure 108]
[Figure 109]
[Figure 110]
< >
page |< < of 355 > >|
1
QVÆSTIO XX.
259
Antequam ad textus explicationem accedamus, conſultius eſſe iu­
dico veteris ſtateræ figuram, atque deſcriptionem præmittere,
quàm ex hoc Ariſt. loco, magna mihi licuit cum delectatione col­
ligere: quod etiam antiquitatis ſtudioſis pergratum fore non du­
bito: atque hinc etiam ineptas, atque ad ſcititias textus huius figuras tanquam
adulterinas reijcere; inque; earum locum veras reſtituere licebit.
erat igitur
108[Figure 108]
ſtatera, quantum ex Ariſt. conijcio
primum haſta oblonga, qualis eſt in
præſenti figura A B, ex cuius altero
extremo B, pendebat appendicu­
lum, quod propriè æquipondium
dicitur: ex altera verò extremitate
A, lanx vna pendebat; in qua carnes, aliæuè merces ponderabantur: in me­
dia denique haſta paribus interuallis plures trutinæ, ex quibus ſingulis modo
hac, modo illa, prout pondus emptoris poſtulabat ſuſpendebatur, atque in­
terim tantum mercis lanci imponebatur, donec æquipondio præpondera­
ret in æquilibrio.
ſingulæ autem trutinæ ad aliquod determinatum pondus
trutinandum, erant conſtitutæ, v. g. vna ad ſex libras, altera ad octo, &c.
quam diuiſionem, ac fabricam ſtateræ non eſt difficilè exhibere, cum ex Ar­
chimede propoſ.
6. & 7. de æquip. eadem ſit proportio inter pondus mer­
cis, & pondus æquipondij, quæ eſt permutatim inter diſtantias vtrinque ab
aſſumpta trutina, quæ in trutinando hypomoclij vicem gerit: nam ſtatera
reducitur ad vectem; pondus erit æquipondium; & merces in lance erit po­
tentia mouens: ſunt autem in tota ſtateræ haſta trutinæ plures, hoc enim
modo tota fit vniformis quoad pondus.
æquipondium præterea debet ha­
bere tantum pondus, quantum eſt in nuda lance, vt ſic tota ſtatera ſit per ſe
ſola æquilibrabilis: & præterea debet habere pondus ſtatum, a c legitimum,
v. g. vnius libræ, aut duarum, aut trium, prout magis trutinandæ merci ido­
neum erit, & hoc erit proprium æquipondij pondus.
vt autem ex ſingulis
trutinis ſingula pondera ponderentur.
ſingulis nota aliqua ſculpenda eſt, vt
facilè mercatores merces ponderent, quod hac ratione fieri poteſt.
pona­
mus æquipondium eſſe 12. librarum.
dico, quod trutina C, dabit in lance
pondus mercis 12. librarum, ſi ex ea fiat æquilibrium, eſt enim vt A C, ad
C B, ita permutatim æquipondium 12. ad mercem; ſed A C, ipſi C B, eſt
æqualis, ergò etiam æquipondium 12. erit merci æquale, hoc eſt vtrunque
erit, 12. librarum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index