Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 241 > >|
1in aquâ. Hanc autem grauitatem defecti­
uam vocemus leuitatem, nec ab hac vocę
abhorreamus.
Et ſanè vſus iſte numerorum defectiuo­

rum ad leuitatem exprimendam mihi vide­
tur aptiſſimus, ita vt leuiſſimo negotio con­
ſtet, vtrùm oblata moles compoſita leuior
ſit, an grauior quàm aqua.
Si enim datâ Ra­
tione molis corporum totam molem com­
ponentium, & datâ Ratione grauitatis ſin­
gulorum aut leuitatis ſpecificæ intrà aquam,
ducatur numerus partium in numerum, quo
leuitas, aut grauitas deſignatur, horum ſum­
ma ſi defectiua ſit, molem illam aquâ leuio­
rem indicabit.
Quæramus ex. gr. an dolium
ferreis circulis firmatum, ac vino plenum,
ſit leuius aquâ, nec ne.
Et primùm quarum
partium ferrum eſt 3, earum ſit lignum 400,
& vinum 100000. Deinde ſpecifica in aëre
grauitas ferri ſit 42, ligni 4. vini 5 1/4 ad a­
quam 5 1/3. Eſt igitur grauitas ſpecifica ferri
in aquâ + 36 2/3, quæ per 3 numerum partium
ducta dat totam ferri grauitatem + 110. Gra­
uitas ſpecifica ligni in aquâ, ſeu potius leui­
tas eſt——1 1/3, quæ per 400 numerum par­
tium ducta dat totam ligni leuitatem——
533 1/3. Demum ſpecifica leuitas vini in aquâ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index