Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 360 > >|
1
Quare quæ deinceps numeris xx. xxi. & xxii. adiicis,
fruſtrà ſunt: cùm ex iis etiam vltrò datis, nihil aduerſus inſi­
nuatam à nobis Experientiam, aut omninò contra nos (ob
Exemplorum, quibus vteris, dißimilitudinem) concludas.
Fruſtrà ſunt, in quis; ſed nimirùm, quia quod repo­
neres, non fuit, & prætextu Exemplorum, quæ articulis
XXI, & XXII. habentur, diſſimulare viſum eſt, quæ op­
poſui XX. circa varia Experimenta.
Siquidem illa in eo
recenſui, quæ tu videbaris potuiſſe præſertim intelli­
gere, cùm diceres rem Experientiâ facilè conſtare in graui
quocumque; ac oſtendi ipſa non eſſe, qualia tu dicebas,
facilia, clara, indubitata; teque ideò ſollicitaui, vt decla­
rares quemadmodum conſtaret tibi grauia ex altitu­
dine dupla decidentia impetus eſſe duplò maioris, tri­
plò ex tripla, &c.
Tu verò, cùm quid reſponderes (aut
dic ſaltem, quomodo poſſim id interpretari) non ſup­
peteret, factum ſatis eſſe putaſti, ſi ea diceres eſſe fruſtrà.
Sed fruſtrà fuerint, quatenus ex te fruſtrà requiſiui quæ
laterent te; at non fuere fruſtrà, vt oſtenderem, te non
debuiſſe id, quod in te minimè eſſet, oſtentare.
Certè
enim iam non potuiſti illud, quod mox, prætexere,
non eſſe tibi operæ, temporiſque faciendam iacturam; cùm
excitatæ difficultates manifeſtum fecerint, quàm vtiliter
operam, tempuſque in iis impendiſſes.
Quanquam &
nulla vnquam poteſtin rebus huiuſcemodi diligentia
eſſe ſuperflua; ipſeque teſtor fuiſſe te, quod ſpectat ad
me, ampliùs præſtiturum paucis quibuſdam verſibus
explicantibus vnicum, de quo conſtaret, Experimen­
tum; quàm opere toto, totiſque ratiociniis; ac in eo
ſum ſemper, vt ſi vel deinceps proferre poſſis vnicum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index