Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
161 155
162 156
163 157
164 158
165 159
166 160
167 161
168 162
169 163
170 164
171 165
172 166
173 167
174 168
175 169
176 170
177 171
178 172
179 173
180 174
181 175
182 176
183 177
184 178
185 179
186 180
187 181
188 182
189 183
190 184
< >
page |< < (178) of 760 > >|
184178PHYSICORVM ARIST. poteſt, ut continuum quid, copulatumúe ſeipſum moueat?
Nam quo quippiam unum atq; continuũ eſt, non tactu, hoc
paßionis eſt expers, quo uero ſeparatum eſt, eo nimirum
aliud agere, aliud pati eſt aptum.
Neq; ergo quicquam
ipſorum, ſeipſum mouet (quippe cùm copulatum ſit) neq;

aliud continuũ ullum, ſed in unoquoq;
diuiſum ſit, quod mo
uet, &
quod mouetur, neceſſe est: quod intueri licet in ex-
pertibus animæ, cùm quippiam animantium ipſa mouet.
Verum fit, ut hæc etiam ſemper ab aliquo moueantur.
Quod quidem patebit, ſi cauſas diuidamus: atq; licet, &
in mouentibus ea, quæ dicta ſunt, ſumere.
Alia nanque præ_
ter naturam motiua ſunt:
ut eſt uectis, motiuus ponderis, nõ
natura.
Alia ſunt motiua natura: ut calidũ actu, motiuum
eſt eius, quod eſt potentia calidũ.
Similiter & in huiuſmodi
cæteris.
Mobile etiã id eſt natura, quod eſt potentia qua-
le, uel quantũ, uel ubi, cùm in ſeipſo tale principiũ, &
non
per accidẽs habet:
erit enim idem, & quantũ, & quale, ſed
accidit alterum alteri, &
non per ſe competit. Ignis igitur,
atq;
terra, mouentur ab aliquo, ui quidẽ, cùm præter natu-
ram:
natura uerò, cùm ſub potẽtia ſuos ad actus mouentur.
Quoniam autem eſſe potentia multipliciter dicitur, hæc
eſt ſanè cauſa, ut non ſit perſpicuum à quonã talia mouean
tur:
ut ignis, ſurſum: & terra deorſum. Diuerſo autẽ mo-
do potentia ſciens eſt, qui diſcit, &
qui iam ſcientiã habet,
&
non contemplatur. Cùm autẽ actiuũ, atq; paßiuum ſint
ſimul, euadit interdum id, quod eſt potentia, actu tale:
ut id
quod diſcit, &
ex eo quod eſt potentia, fit aliud potentia
rurſus:
qui nanq; ſcientiam habet, & non comtemplatur, eſt
potentia quodammodo ſciens, ſed non ut erat anteà quàm
didic iſſet.
Atque cùm ita ſeſe habet, niſi quid

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index