Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1vos omnes vocamus, vt ex propriis fontibus manantem aquam
puriorem hauriatis.
Corollarium quartum.
HINC etiam mouentium, & motorum ſimplicium, per
petuum, eumdemque imperturbatum ordinem intel­
ligere poſſumus, & primo.
Si elementum non dum eſt actu, id quod futurum eſt, sed
facultate tantum, id eſt, ſi terra non dum migrauit in ignem,
ſed in eumdem tantum migrare poteſt, tunc facultatem ha­
bet eſſentialem (vt vocant) ad motum ſurſum, & generante
indiget, à quo actu gignatur, & à quo, mediante nuper geni­
ta forma motus efficiatur: quia vt formam (quod ſæpe nu­
mero diximus) ita quæ formam neceſſario conſequuntur, ele­
mentum genitum generanti refert acceptum: ſi autem ele­
mentum actu id eſt, quod erat futurum, & per impedimen­
tum stat, quo minus moueatur, facultatem habet accidenta­
lem ad motum, & ab eo tunc mouetur; a quo impedimentum
aufertur: deinde forma elementi ea eſt, quæ per ſe mouet: hæc
forma mouet ſe, vt est in materia mota, mouet materiam
ſuam, & medium.
Ordo ergo hic eſt mouentium. Primo est generans, & mo
uens impedimentum.
Secundo forma, materiam, & totum ele
mentum, & medium mouet: mouet etiam forma ſe ad motum
totius elementi.
Tertio totum elementum mouet ſe ratione
tamen partis: id eſt ratione formæ mouet etiam medium.
Quarto medium ab elemento prius motum, elementum illud mo
uet à quo mouetur, perindeac nautam ab illa moueri & mane­
re ſæpe diximus à quo nauem moueri non raro affirmauimus.
Res motæ ſunt primo loco materia à generante mota, & à

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index