Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1ulla hominum arte poterit quod ab hominum iniuria ſatis
munitum ſit.
At pulchritudo etiam ab infeſtis hoſtibus im
petrabit ut iras temperent / atque inuiolatam ſe eſſe patiantur:
ut hoc audeam dicere nulla re tutum æque ab hominum in
iuria atque ille ſum futurum opus: quam forme dignitate ac uenu
ſtate.
Huc omnis cura / omnis diligentia / omnis impenſæ ra
tio conferenda eſt: ut quæ feceriſ cum utilia et commoda ſint:
tum et præcipue ſint ornatiſſima ac perinde gratiſſima: quo
ad qui ſpectent / nulla in re alibi tantum erogatum eſſe im
penſæ malint quam iſtinc.
Sed pulchritudo atque ornamentum per
ſe quid ſit: quid ue inter ſe differant fortaſſis animo aperti
us intelligemus quam uerbis explicari a me poſſit.
Nos tamen
breuitatis gratia ſic diffiniemus: ut ſit pulchritudo quidem
certa cum ratione concinnitas uniuerſarum partium in eo cuius
ſint: ita ut addi / aut diminui / aut immutari poſſit nihil / quando
improbabilius reddat.
Magnum hoc et diuinum quo perfi
ciendo omnes uires artium et ingenii conſumuntur: raroque
uel ipſi naturæ cuique conceſſum: ut in medium proſerat quod
plane abſolutum atque omni ex parte perfectum ſit.
Quibus in
quit
ille apud Ciceronem / athenis extat ephebus pulcher.
Deeſſe aliquid ſpectator ille formarum: aut plus eſſe in his
quos non probaret intelligebat: quod ipſum cum pulcherrimis
rationibus non conueniret: illis ni fallor / adhibita ornamen
ta
hoc contuliſſent: fucando / operiendoque ſiqua extabant
deformia / aut comando expoliendoque uenuſtiora.
Vt in
grata
minus offenderent: et amena magis delectatent.
Id
ſi ita perſuadetur / erit quidem ornamentum quaſi ſubſi
diaria quædam lux pulchritudinis / atque ueluti comple
mentum.
Ex his patere arbitror / pulchritudinem quaſi
ſuum atque innatum toto eſſe perfuſum corpore quod pul
chrum ſit: ornamentum autem afficti et compacti naturam
ſapere magis quam innati.
Rurſus ſic eſt ut proſequar. Qui ita
ædificant / ut quæ ædificent probari uelint / quod uelle debent
qui ſalem habent hos certa ſane moueri ratione.
Facere qui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index