Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Per me licet; Nono, igitur ſi poſt affrictum, ſuccinum ſuccu­
tias
, eoque tundas aliud corpus, non trahit, vel longè minùs; quia prædicta
filamina
ſuccuſſu illo diſſipantur.
Decimò. Item ſi valido anhelitu ſuccinum
perfles
, etiam poſt affrictum; quia ſic eadem filamina difflantur.
Vndecimò.
Idem accidit, ſi Aquiloni. Vel Auſtro vehementi, poſt affrictum, exponas.
Duodecimò. Item ſi poſt affrictum ſuccinum, vel humido immergas, vel
humore
perfundas; nempe illa filamina humor diluit; hinc ad tenſionem
inepta
: Analogiam habes in membrana tympani.
Decimo-tertiò. Poſtquam
traxit
, ſibique affixit pulverem ſuccinum, licèt illud admoveas fruſtulis
chartæ
, illa vix trahit; abſterſo tamen pulvere, citra novum affrictum, char­
tulas
trahit; quia filamina circa pulverem occupata, aliud quidqiam non
trahunt
; abſterſo tamen pulvere, fractis ſcilicet vinculis, nova erumpunt,
quæ
prædictum præſtant effectum, ad quem præſertim præfata abſterſio
plurimum
confert.
Pari modo, poſtquàm traxit aliquot fruſta chartæ, vix
pulverem
trahit, propter eandem rationem.
Decimo - quartò. Si poſt aſtri­
ctum
, ſuccinum immergas Oleo, non obſtat, quo minùs trahat, quia Oleum
prædicta
filamina vliginoſa non diluit.
Decimo - quintò. Sicuti humorem
affundas
, & in ea ſuccinum frices, poſt affrictum nihil trahit, quia affuſus
humor
filamina diluit, & tenſionem impedit; idem dico de aquis diſtillatis,
vino
, oxymo, aceto, ſucco mali aurei, propter eandem rationem; idem de
ſapone
adipe, melle, balſamo, therebinthjna propter nimiam tenacitatem,
quæ
filamina impedit.
Decimo - ſextò. Si perfundatur cutis oleo, poſt af­
frictum
in ea ſuccini, ſequitur tractio ; quia vt jam dixi ſupra, Oleum non
obſtat
, niſi ſal Oleo admiſceatur, quia ſcilicet poros ſuccini obſtruit; idem
de
butyro, & ſuillo adipe recente, propter eandem rationem.
Decimò - ſe­
ptimò
.
Si pulverem cuti aſpergas, ac deinde frices, nihil trahit; quia pulve­
ris
admoti mordacitas, vel aſperitas filamina ſecat.
Decimo - octavò. Si affri­
ctus
fiat in capillis, & tenera barba, tractioni non obeſt; quia eſt ad inſtar la­
.
Ex his, ni fallor, reliqua facilè intelligetis; quare illa omitto, ne prolixior
ſim
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index