Apollonius <Pergaeus>, Apollonii Pergaei Conicorvm Lib. V. VI. VII. paraphraste Abalphato Asphahanensi : nunc primum editi ; additvs in calce Archimedis assvmptorvm liber, ex codibvs arabicis mss Abrahamus Ecchellensis Maronita latinos reddidit, Jo. Alfonsvs Borellvs curam in geometricis versione contulit & [et] notas vberiores in vniuersum opus adiecit

Page concordance

< >
Scan Original
71 33
72 34
73 35
74 36
75 37
76 38
77 39
78 40
79 41
80 42
81 43
82 44
83 45
84 46
85 47
86 48
87 49
88 50
89 51
90 52
91 53
92 54
93 55
94 56
95 57
96 58
97 59
98 60
99 61
100 62
< >
page |< < (146) of 458 > >|
184146Apollonij Pergæi gruent, & ideo à communi vertice A,
190[Figure 190] ducta qualibet diametro A E, vel C
F, ad quàm ordinatim applicetur quæ-
libet B E, ſeu D F in angulo non re-
cto;
ſintque latera tranſuerſa, & recta
G A, A I, atque H C, C N.
Dico,
huinſmodi latera, &
ſiguræ ſeu rectã-
gula G A I, H C N æqualia, &
ſimi-
lia eſſe inter ſe, &
ſibi mutuò congru-
entia.
Si enim hoc verum non eſt, eo-
rum diametri G I, &
H N ſimiliter
poſitæ, &
ſubtendentes communem an-
gulum A non coincident;
& ideo æquidiſtantes erunt aut ſe mutuò ſecabunt in
vno puncto:
ducatur ergo à termino E alicuius ordinatim applicatæ B E recta
linea E M parallela lateribus rectis A I, C N, ita vt ſecet diametros ſigurarum
ſupra aut inſra occurſum in duobus punctis M, &
O. Igitur in ſectione A B
idem quadratum ordinatim applicatæ B E, ſeu D F æquale erit rectangulo A E
M, &
in ſectione D C æquale erit rectangulo C F O, ſuntque abſciſſæ A E, &
C F æquales;
ergo M E, & O F æquales inter ſe ſunt: pars, & totum quod
eſt abſurdum:
Non ergo latera ſigurarum inequalia ſunt. Quod erat oſtenden-
dum.
SECTIO SECVNDA
Continens Propoſit. III. VI. VII. & IX.
PROPOSITIO III.
COniſectio non eſt æqualis ſectioni quæ eiuſdem generis cũ
illa non ſit.
Etenim elli-
191[Figure 191] pſis non erit æ-
qualis alicui pa-
rabolæ, aut hy-
perbolæ quia
illa eſt termina-
ta, hæ verò ſunt
indeterminatæ.
At parabola D
E F, cuius axis
D I non erit æ-
qualis hyperbolæ A B C, cuius axis A G, &
inclinatus A H. Quia ſi
abſcindantur A K, K G æquales D L, L I, &
educamus ad axes perpen-
diculares B K, C G, E L, F I:
Dico, quod ſectio D F non eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index