Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1manus vltrò dem, & totum quicquid conſcripſero,
deuoueam, flammiſque addicam.
Quippe fiuſtrà ſint
mille ratiocinia, ſi vel vnicum refragetur Experimen­
tum; vt fruſtra ſomniemus monteis aureos, qui abeant
ſtatim vel minima expergefactione in fumum.
Quod
ad ea ſpectat, quæ habeo ſequentibus articulis, tu
Exempla dicis, vt poſſis diſſimilitudinem cauſſari; cùm
Experimenta ſint, quæ ad rem attineant, ac ſupparia
ſaltem ſint iis, quibus controuerſia dirimenda videa­
tur.
Nam, ne hæream in ſingulis, & dicam ſaltem quidpiam
de Primo; Notum eſt, ſi vaſe cylindrico oppleto, integra
momento ſubducatur baſis, totum aquæ contentæ cy­
lindrum ſtatim effluxurum, eo modo, quo ſtatim elabe­
retur cylindrus marmoreus, aut quiuis alius ſolidus, ſi
eodem vaſe contineretur.
Vt autem in cylindro mar­
moreo cadente non velociùs deſcendit pars ſuprema,
quàm infima, aut intermedia quælibet, quòd omnes
ex æquo ferantur deorſum, & par conficiant ſpatium,
pariterque accelerentur; ita concipimus in aqueo non
velociùs deſcendere partem ſupremam, quàm infi­
mam, aut quamlibet mediam, ſed parem eſſe omnium
deſcenſum, omniumque accelerationem; atque id­
circò perinde eſſe ſupremæ parti aquæ, ſiue aqua ſub­
ſit, ſiue nulla ſit: quatenus quæ ſubeſt, tantum præce­
dendo aufugit, quantum ipſa poteſt conſequendo in­
ſtare: ac fieri proinde, vt ſuprema aqua ad baſin dela­
bens, tanto deſcendat tempore, quanto ſi ex eadem
altitudine per aërem delaberetur.
Iam, cùm exiguum
folùm foramen ad ipſam baſin aperitur, idem propor-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index