Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
1pendulum; dici tamen poſſet adhæſiſſe ſuccino per aliquod inſenſibile
chartæ filamentum.
Septimò. Vbi fruſtra illa levi digito moveo, Senſio re­
ſiſtentiam omnino illi ſimilem, quam ſentirem, ſi tenuiſſimo reticulo impli­
cata eſſet; immo poſtquam loco ſuo mota ſunt, in eandem non recipiunt
ſeſe, ſed huc illuc, ab aliis filaminibus abripiuntur.
Octavo. Quando poſt af­
frictum, fruſtum adducitur, quaſi tripudio quodam huc illuc agitur; vix hæc
aliaque multa ſimilia ſine prædictis filaminibus explicari poſſunt, immo nec
intelligi.
Auguſtin. Perge quæſo, & alia nobis expone, quæ ad rem hanc per­
tinent.
Antim. Per me licet; Nono, igitur ſi poſt affrictum, ſuccinum ſuccu­
tias, eoque tundas aliud corpus, non trahit, vel longè minùs; quia prædicta
filamina ſuccuſſu illo diſſipantur.
Decimò. Item ſi valido anhelitu ſuccinum
perfles, etiam poſt affrictum; quia ſic eadem filamina difflantur.
Vndecimò.
Idem accidit, ſi Aquiloni. Vel Auſtro vehementi, poſt affrictum, exponas.
Duodecimò. Item ſi poſt affrictum ſuccinum, vel humido immergas, vel
humore perfundas; nempe illa filamina humor diluit; hinc ad tenſionem
inepta: Analogiam habes in membrana tympani.
Decimo-tertiò. Poſtquam
traxit, ſibique affixit pulverem ſuccinum, licèt illud admoveas fruſtulis
chartæ, illa vix trahit; abſterſo tamen pulvere, citra novum affrictum, char­
tulas trahit; quia filamina circa pulverem occupata, aliud quidqiam non
trahunt; abſterſo tamen pulvere, fractis ſcilicet vinculis, nova erumpunt,
quæ prædictum præſtant effectum, ad quem præſertim præfata abſterſio
plurimum confert.
Pari modo, poſtquàm traxit aliquot fruſta chartæ, vix
pulverem trahit, propter eandem rationem.
Decimo - quartò. Si poſt aſtri­
ctum, ſuccinum immergas Oleo, non obſtat, quo minùs trahat, quia Oleum
prædicta filamina vliginoſa non diluit.
Decimo - quintò. Sicuti humorem
affundas, & in ea ſuccinum frices, poſt affrictum nihil trahit, quia affuſus
humor filamina diluit, & tenſionem impedit; idem dico de aquis diſtillatis,
vino, oxymo, aceto, ſucco mali aurei, propter eandem rationem; idem de
ſapone adipe, melle, balſamo, therebinthjna propter nimiam tenacitatem,
quæ filamina impedit.
Decimo - ſextò. Si perfundatur cutis oleo, poſt af­
frictum in ea ſuccini, ſequitur tractio ; quia vt jam dixi ſupra, Oleum non
obſtat, niſi ſal Oleo admiſceatur, quia ſcilicet poros ſuccini obſtruit; idem
de butyro, & ſuillo adipe recente, propter eandem rationem.
Decimò - ſe­
ptimò.
Si pulverem cuti aſpergas, ac deinde frices, nihil trahit; quia pulve­
ris admoti mordacitas, vel aſperitas filamina ſecat.
Decimo - octavò. Si affri­
ctus fiat in capillis, & tenera barba, tractioni non obeſt; quia eſt ad inſtar la­
næ.
Ex his, ni fallor, reliqua facilè intelligetis; quare illa omitto, ne prolixior
ſim.
Chryſocomus. Experimentorum, quæ Primò loco ad duxiſti, rationem &
cauſam afferre omiſiſti, ſupple illam quæſo.
Auguſtin. Non omiſit, ſed eam ſuppoſuit, cùm facile ex dictis elici poſ­
ſit, nam primo diſperguntur grana pulveris huc illuc; quia diverſa filami­
na huc illuc erumpunt, & vbi reducuntur multa grana male implicata pro-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index