Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of figures

< >
< >
page |< < (147) of 525 > >|
184147Ioan. de Sacro Boſco. ctiorum proijcerentur ſecundum lineam rectam, (ut demonſtratiue concludi
poſſet, niſi id negotij ad ſcientiam de Horologiorum deſcriptionibus ſpecta-
ret) ſi uertex gnomonis non concedatur eſſe idem, quo ad iudicium ſenſus,
quod centrum terræ:
Hoc autem clariſſime experientiæ repugnat. Si enim
tempore æquinoctiorum in quocunque plano ſtylus affigatur, notenturq́ue
uarijs horis diei extremitates umbræ in plano illo punctis quibuſdam, depre-
hendentur omnia hæc puncta in una linea recta iacere:
Quod quidem ſolum
ea de cauſa contingit, quia nimirum uertex ſtyli aſſumitur tanquam mundi
centrum, ut clariſſime in noſtra Gnomonica demonſtrauimus.
Quarto, Neque
ortus Solſtitij æſtiui reſpõderet per lineam rectam occaſui Brumalis Solſtitij:
Neque ortus Solſtitij Brumalis occaſui Solſtitij æſtiui. Quinto, Confundc-
rentur uniuerſa proportio, quam nunc cernimus in augmento, decrementoq́;

dierum ante &
poſt æquinoctium utrumque. Quæ cum omnia abſurda ſint &
quotidianæ aduerſentur experientiæ, omnibusq́.
Aſtronomorum peritorum
obſeruationibus, concludendum erit, Terram eſſe ueluti punctum inſenſibile,
ſi cum cæleſti corpore conferatur.
Qvinta, ac poſtrema ratio hæc ſit. Secundum cõem Aſtronomorum
ſententiam ſemidiameter Firmamenti, quo ad concauam eius ſuperficiẽ, terrę
ſemidiametrũ continet uicies &
bis millies, ſexcenties, & duodecies, & eo am-
plius, ita ut ſit talis proportio totius ſemidiametri Firmamenti ad ſemidiame-
trum globi, qui cõſtat ex terra, &
aqua, qualis eſt huius numeri 22612. {1/2}. ad 1.
Tanta. n. diſtantia Firmamenti à centro terræ eſt deprehenſa, ut ad finẽ huius
c.
dicemus: ut nimirum à terra uſq. ad Firmamentũ contineantur terræ ſemidia
1115. quinto. metri 22612 {1/2}.
Ac propterea, cum eadem ſit proportio diametrorum, quæ ſe-
midiametrorum, continebit quoq.
toties tota diameter Firmamenti totam ter
ræ diametrum.
Cum ergo ſphęrarum proportio triplicata ſit eius proportioni@
2218. duod. quam habent diametri, habebit totus mundus intra concauum Firmamenti
contentus ad globum terrę proportionem eandem, quã 11562340095703 {1/8}.
ad 1. ut in his numeris continue proportionalibus apparet. 1. 22612 {1/4}.
511325156 {1/4}.
11562340095703 {1/8}. Quæ cum ita ſint, non immerito dicetur
terra inſenſibilem quantitatem habere, ſi cũ Firmamento conferatur:
cũ uni-
tas nihil fere ſit reſpectu tanti numeri.
Atq. ut planius adhuc percipiatur, totã
terram eſſe inſtar puncti reſpectu Firmamenti, accipiemus ſphærulam, cuius
diameter ad pedem Geometricum antiquum proportionem fere habeat quam
1.
ad 44. qualis eſt ſphærula in hac ſigura appoſita. Nam ſi aliam ſphæram acci-
piamus, cuius diameter contineat 400.
pedes, ita ut proportio huius diametri
ad diametrum illius ſphærulæ ſit, quæ 17600.
ad 1. quis dubita-
66[Figure 66]33Confirma-
tio huius
quintæ @@-
tionis.
bit, ſphærulam illam eſſe inſtar punct:
ferè indiuiſibilis reſpectu
huius ſphæræ?
Cum ergo terra reſpectu Firmamenti ſit multo
minor, quàm ſphærula illa reſpectu huius ſphæræ, (poſita nãq;
terra, ut 1. tota ſphæra mundi uſque ad concauum Firmamenti
eſt, vt 11562340095703.
& paulo amplius, ut diximus. Poſita
autem ſphęrula prædicta, ut 1.
ſphæra illa alia erit cantummodo,
@t 545177600000.
Hic enim numerus ad unitatem proportio-
nem habet triplicatam eius, quam habet diameter ſphæræ illius
ad diametrum ſphærulæ prædictæ, ut in his numeris apparet.
1. 1760@.
309760000.
5451776000000.) multo magis punctum dicemus eſſe terram re
ſpectu Firmamenti, quàm ſphærulam illam reſpectu alterius ſphæræ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index