Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (157) of 300 > >|
184157Liber Decimnsſextus.
Parallaxes Cometarum. Cap. III.
INgenioſa acſubtilitate plena res eſt parallaxis, per eam enim totius mundanæ fabricæ ordinem ac ſitum
perſcrutamur
.
quod ſi in cæteris, ordinarijſque ſyderibus vſum habet præclariſſimum, in cometis certè
omnem
ſuperat admirationem, qui enim fieri poteſt, in re adeo vaga, noua, &
inconſtanti, vt parallaxis in-
dagetur
?
veteres tamen Aſtronomi hanc in cometis curam omittentes, proinde nihil certi de eorum a terris
diſtantia
tradiderunt.
recentiores igitur latini hanc gloriæ palmam ſibi oblatam minimè neglexerunt. Pa-
rallaxim
igitur cometarum dupliciter indagant.
Primo ex diuerſis, & valde diffiſis locis, ſecundum terræ la-
titudinem
, quorum ſcilicet poli altitudines valde differant.
exemplo ſit illa, quam Tycho Vraniburgi in Da-
nia
, &
Tadæus Hagecius Pragæ in Boemia obſeruarunt; quæ duo loca d@fferunt in altitudine poli, nam Vra-
niburgum
altiorem habet polum 6.
gradibus, quam Praga: & præterea ſunt ſub eodem ferè meridiano, quod
negotium
illud multum iuuat.
vterque pręterea eodem die, eademque hora, & conſequenter in eodem cir-
culo
verticali cometam obſeruauit.
Obſeruauit autem vterque quantum d@ſtaret a ſtella, quæ Vultur appel-
latur
, ideſt, quot gradibus eſſet infra eam, erat enim in eodem verticuli cum ea:
vterque autem reperit ean-
dem
diſtantiam;
& conſequenter vterq; aſpexit eum eſſe in eodem cæli
104[Figure 104] puncto, ac proinde nullam pati parallaxim, ideſt, nullam exhibere va-
rietatem
aſpectus ex locis adeo ſeiunctis.
ſit in præſenti figura A. Vra-
niburgum
, B.
Praga, F. Stella Vulturis, C. Cometa, in eodem vertica-
li
F C E.
iam diſtantia C F. vtriq; viſa eſt gr. 17. min. 52. quare vterque
eam
in eodem cæli loco conſpexit.
quod ſignum euidens eſt Cometam
ſublimius
fuiſſe Luna, &
alijs planetis, qui ſenſibilem exhibent paralla-
xim
;
ſi enim fuiſ@et in eadem diſtantia cum Luna a terris, v. g. in D. tũc
Vraniburgi
conſpecta fuiſſet in E.
humilior, & remotior a Stella F. vt
oſtendit
linea viſiua A D E.
ſi fuiſſet in cõcauitate regionis lunaris, quę
a
terra diſtat ſemid.
terræ 52. exhibuiſſet parallaxim min. 7. ferè, vt pa-
tebit
ex conſtructione figuræ, quæ habeat poli altitudines, quas habet
Vraniburgum
, &
Praga, & c. (quas videas apud Tychonem pag. 125.
in lib. de Cometis) & præterea Cometa diſtet à terra ſemid. 52. in hu@
iuſmodi
enim figura, non vterque inſpector eundem cæli locum Co-
metæ
conſpiciet, ſed diuerſitas aſpectus prædicta apparebit, hoc igitur modo, ex diuerſis locis parallaxi@
depræbenditur
.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index