Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
181
181
182
182
183
183
184
184
185
185
186
186
187
187
188
188
189
189
190
190
< >
page |< < of 241 > >|
1 Trans maria alta pedum nisus ut ponere posset;
Et manibus totum circum se vertere caelum.

Nam quod multa fuere in terris semina rerum,
Tempore quo primum tellus animalia fudit:
Nihil tamen est signi, mistas potuisse creari
Inter se pecudes, compactaque membra animantum;
Propterea, quia quae de terris nunc quoque abundant
Herbarum genera, ac fruges, arbustaque laeta;
Non tamen inter se possunt complexa creari.

Res sic quaeque suo ritu procedit; & omnes
Foedere naturae certo discrimina servant.

Et genus humanum multo fuit illud in arvis
Durius, ut decuit, tellus quod dura creasset:
Et maioribus, & solidis magis ossibus intus
Fundatum, & validis aptum per viscera nervis:
Nec facile ex aestu, nec frigore quod caperetur;
Nec novitate cibi, nec labi corporis ulla.

Multaque per caelum solis volventia lustra
Volgivago vitam tractabant more ferarum.

Nec robustus erat curvi moderator aratri
Quisquam; nec scibat ferro molirier arva;
Nec nova defodere in terram virgulta, neque altis
Arboribus veteres decidere falcibus ramos.

Quod sol, atque imbres dederant, quod terra crearat
Sponte sua; satis id placabat pectora donum.

Glandiferas inter curabant corpora quercus
Plerumque: & quae nunc hiberno tempore cernis
Arbita puniceo fieri matura colore;
Plurima tum tellus etiam maiora ferebat.

Multaque praeterea novitas tum florida mundi
Pabula dia tulit, miseris mortalibus ampla.

At sedare sitim fluvy, fontesque vocabant:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index